BCCCAP00000000000000000001323
Constituciones capuchinas de 1896 51 Paucis verbis R.mus P. Generalis in mentem revocavit ea omnia, quae in Capitulo Generali de nova editione Constitutionum decisa fuerunt, quibus standum est in hac definitiva redactione. Quaestio mota fuit ab uno Deputatorum, quonam jure gaudeat Com– missio pro revi'sione Constitutionum a Capitulo Generali electa? R.mus P. Generalis, omnibus consentientibus et approbantibus, sequens responsum dedit: Commissarii pro revisione Constitutionum electi non sunt legis– latores, sed tantum legitimi Disquisitores et Judices observationum a PP. Capitularibus in scriptis transmissarum, necnon legitimi com– positores novi Schematis Constitutionum judicio et approbationi PP. Capitularium proponendi, ut exinde artículos per majoritatem ipsorum Placet vim legis accipiant, vel de Constitutionibus rejician– tur per Non placet in majori numero expressum, postea approbationi S. Sedis proponendi. Aliae quaestioni propositae a R.mo Patre Generali: utrum adessent qui schemati a Commissione confecto aliquid in genere opponendum haberent, nullus adstantium responsum dedit. Post haec decisum fuit, nemine contradicente, quod citationes quae non textum sed sensum dumtaxat indicarent, deinceps in fine paginarum non apponerentur. Lectis deinde articulis Capitis Primi, omnes unanimi voce fuerunt admissi, sicut et articuli Capitis Secundi a primo usque ad vigesimum inclusive, et quidem cum modificationibus praevie discussis atque pro– batis. Lecto Protocolo omnes illud adprobarunt. fr. Bernardus ab Andermatt, Min Glis Cap. ji [licet indignus] f. Hilarius ab Antuerpia Seer. 2ª Sessio. Die Ja Junii. In hac secunda sessione, praevie lectis, discussis atque probatis schematis articulis capitis secundi, a numero vigesimo primo usque ad finem, et capitis tertii, a numero primo usque ad nume– rum quintum inclusive, redactio definitiva fuit admissa omnium votis. Absens erat R.mus . Josephus Calasanctius Def Generalis. fr. Bernardus ab Andermatt, Min. Glis Cap. fr. Hilarius ab Antuerpia seer. ordinis [ ...] ad melius informandum exhibitae, Romae 1898, p. 6). - Fermín· de Velilla es el delegado de los capuchinos de lengua española (AOC 12 [1$Q] 185). Véase Lexicon capuccinum, col. 1718 (Toletana provincia). · ·
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz