BCCCAP00000000000000000001323
Constituciones capuchinas de 1896 45 20. Roma, 12 noviembre 1897. Súplica al cardenal prefecto de la congregación de obispos y regulares, para que ésta se digne examinar, corregir y aprobar el nuevo texto de las constituciones. Cuadernillo de dos hojas, sin numerar. [h. lr] Eminentissime Princeps, Infrascriptus Minister Generalis Ordinis FF. Min. Capuccinorum hisce Eminentiae Vestrae humiliter exhibet Constitutiones sui Ordinis ab ultimo Capitulo Generali revisas, nomine ejusdem Capituli Eminentiae Vestrae supplices porrigens preces, ut eas supremo S. Congregationis Episcoporum et Regularium, cui sapienter praeest, examini, emendationi et approba– tioni submittere dignetur. Exemplaria harum Constitutionum typis impressa nonnisi huic S. Con– gregationi destinata sunt 1 • In hisce Constitutionibus revisis (non vero mutatis), memoratum Capitulum Generale, in quantum licuit, antiquum textum spirituali unctione et primorum Patrum sanctione commendabilem toto animo servatum exoptavit, quod votum infrascriptus ejusdem Capituli nomine Eminentiae Vestrae omni humilitate commendare audet. Dignetur Eminentia Vestra totum hoc opus quod universo Ordini tantopere cordi est, benigno suo favore prosequi et, mutatis mutandis, S. Sedis approbatione confirmare coronareque. [h. lv] Pusilla Capulatorum familia interim supplices ad Deum Opti– mum diriget preces, ut Eminentiam Vestram sospitare et Ecclesiae bono incolumem conservare faveat. Sacram Purpuram exosculans, omni venerationis obsequio subscribitur Eminentiae Vestrae humillimus servus fr. Bernardus ab Andermatt Min. Glis Minor. Cap., lj [ = licet indignus] Romae, ad S. Laurentii Brundusini, die 12 Novembris 1897 Emo et Revmo Cardinali Seraphino Vannutelli S. Cong.is EE. et RR. Praefecto [Hay un sello] 1 Constitutiones ordinis fratrum minorum S. Francisci capuccinorum. (Exem– plar soli S. C. EE. et RR. commissum), Romae 1897.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz