BCCCAP00000000000000000001323
44 Elizondo est, anno 1643 ultimo modificatae fuere, ea de re habent quae sequuntur (Cap. VIII, 22): « Et quamvis mos habeatur, ut Pater Generalis committat Patri Procuratori auctoritatem super aliquas Provincias, dum ille reperitur in Italia; ac super Provincias Italiae, dum reperitur in Ultramon– tanis; attamen declaratur, quod Capitulum Generale eum eligit ad officium tantummodo Procuratoris; nam, quoad officium Com– missarii, pendet a voluntate Patris Generalis, qui eidem illud com– mittit plus minusve extensum, prout judicat expedire » 8 • Clemens Papa IX, Const. Debitum pastoralis officii, diei 9 Sept. 1667, et Benedictus Papa XIV, Const. Suprema Apostolicae charitatis, diei 28 No– vembris 1755, morem de quo agitur, sua auctoritate corroborarunt 9 • Capitulum Generale ergo huicce mori, ac Apostolicis Constitutionibus illum corroborantibus sensu supra exposito derogatum optaret a S. Sede, ea potissimum innitens ratione, ut sic ad tramitem diversorum Ordinum melius consuleretur uniformi Ordinis gubernio, prout Sanctitas Vestra etiam providit in novissimis Constitutionibus Fratrum Minorum, n. 510 10 • [h. 4r] Quare infrascriptus Minister nomine Ordinis sui ac Capituli Generalis Sanctitati Vestrae humiliter supplicatur, ut Constitutiones praefatas Apostolica Sua auctoritate confirmare et in forma specifica approbare, et omnes et singulos tam juris quam facti defectus, si qui desuper quomodolibet intervenerint, in eisdem supplere dignetur. Interea idem Minister, ad Sanctitatis Vestrae Pedes provolutus, tam pro se quam pro toto Ordine Apostolicam enixe implorat Benedictionem. E Domu Generalitia ad S. Laurentium Brundusinum Romae, die 1 Novembris 1897. Sanctitatis Vestrae infimus filius fr. Bernardus ab Andermatt Min. Glis Minor. Cap. lj [ = licet indignus] [Hay un sello] 'Constitutiones fratrum minarum S. Francisci capuccinorum anni 1643. Quas latine ad verbum, juxta textum authenticum expressit et annotavit R.P. Coe– lestinus a Viroviaco, Tornaci Nerviorum 1876, c. VIII, n. 22, p. 84s. 9 Véanse las notas 17 y 18 de la primera parte de este trabajo. 10 « 510. Quoties Minister vel Vicarius Generalis ab ordinaria sua residentia, Visitationis aliave de causa discere debet, unum ex corpore Definitorii instituat Delegatum, cui vel plenariam, vel limitatam poterit concedere facultatem » (Re– gula et constitutiones generales fratrum minorum, Romae 1897, p. 101).
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz