BCCCAP00000000000000000001323
Constituciones capuchinas de 1896 41 ordinationes et decreta, quibus Constitutionum praxis atque tenor plus minusve immutabantur, quaeque tandem eo usque accreverunt, ut codi– cem efficerent illo Constitutionum quadruplo majorem. Cui Capitulum Generale anni 1884, novis temporum exigentiis providere volens, novas addidit [h. lv] ordinationes in 87 artículos divisas, quae ab hac S. Sede tamquam vim legis ad instar Constitutionum habentes approbatae fuere sub die 28 Maii 1886 (Vide Allegatum A) 2 • Ex quibus facile apparet, non pauca inveniri in textu Constitutionum ab anno 1643, ut dictum est, haud modificato, quae neque observantur neque observari possunt, imo quae non raro observari prohibentur utpote contraria vigenti legislationi Ecclesiae circa Regulares. Quae omnia con– fusionem parhmt, nexum vere vigentis legis quam maxime relaxant, et dum multiplicatae videntur capitulares praescriptiones defectum textus Constitutionum plus minusve supplentes, tota statutorum nostrorum compago et structura detrimentum magnum patitur, et commixtio legum abrogatarum cum vigentibus praescriptionibus vel ipsam legis rationem fidelemque verae legis observationem pedetentim obliterat in multis et labefactat. Hisce similibusque de causis Ordo noster a multo tempore revisionem et emendationem Constitutionum peroptat, ut codicem habeat in quo nihil existat a legibus Apostolicis vigentibus alienum, nihilque decretis et probatis ejusdem Ordinis usibus contrarium. Id saepe postularunt religiosi virtute, dignitate et scientia commendabiles, id Provinciae plurimae re-– gularis observantiae studiosae, id durante duodecennio sui Generalatus infrascriptus Minister in visitationibus, quas in omnibus fere Provinciis et in non exigua parte Missionum Ordinis instituit, pernecessarium judi– cavit ad efficaciorem vitae regularis tutelam ejusque instaurationem, ubi plus minusve collapsa videbatur. [h. 2r] Quapropter anteactum Definitorium Generale haec omnia perspecta habens, acceptis petitionibus et votis multarum Provinciarum multorumque Religiosorum revisionem Constitutionum postulantium, una– nimi consensu insequenti Capitulo Generali (scilicet mense Maii 1896 celebrato) revisionem de qua agitur proponendam decrevit ª· 2 Los alegatos citados en esta súplica del ministro general se encuentran en el número sexto de los Analecta del año 1896, enviado juntamente a la santa sede. En este fascículo se señalan con rayas verticales rojas o azules las cláusulas que se desea resaltar y que constituyen los respectivos alegatos. Véanse AOC 12 (1896) 179-185 y Documentos, n. 15, nota 5. 3 En la reunión definitoria! del 27 de marzo de 1896 se lee: « Si determina di proporre al Capitolo Generale la revisione delle nostre Sante Costituzioni con le necessarie modificazioni. Fu pregato poi il Revmo Padre Generale di far stampare in proposito uno schema da Lui preparato » (Resolutiones definitorii generalis [...] ah anno 1884, n. 523, p. 253; manuscrito conservado en el archivo general de la orden).
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz