BCCCAP00000000000000000001323
Constituciones capuchinas de 1896 39 Aliunde neminem bonae fidei Capitularium latet rev1s10nem actualem non .importare relaxationem neque mitigationem legum nostrarum vere vigentium, sed meram emendationem codicis nostri, ut non amplius con– tradicat legibus canonicis et regularibus, sicque solidior et efficacior evadat regularis observantiae vigor et eliminentur excusationes inobser– vantiae deductae ex farragine legum vigentium et non vigentium in nostrae legislationis codicibus existenti. Patres nostri antiqui optarunt ut Constitutionum textus deinceps pro viribus conservetur, sed ipsimet suo exemplo nos docuerunt textum emendare quando vere necessarium foret. Quod ipsi sexies intra 107 ann. spatíum fecerunt, nobis revera Iicet post duo saecula jam elapsa. Denique recurrentes improbantes quaslibet Constitutionum emenda– tiones apud regulares, temerario contradicunt praxi S. Sedis quae haud infrequenter permisit, promovit imo praescripsit rev~siones hujusmodi, et praesertim contradicunt decretis hujus S. Congregationis quae nuper probavit et confirmavit emendationes et opportunas additiones factae [!] in Constitutioni:bus variorum Ordinum, uti e. g. S. Joannis de Deo et B. M. V. de [h. 2r] Mercede, ut plane responderent legibus vigentibus et indigentiis vere practicis religiosae observantiae. Reclamationes P. Anselmi a Fontana, qui perperam, ut assolent re– currentes, ex pruritu contradiction~s seu ex immortificatione propri spi– ritus privati, non autem ex sincero veritatis amore, anonymorum sociorum repraesentationem exhibet, plenam refutationem habent in responsione infrascripti ad Eminentiam Vestram sub die 25 Julü 1896 4 • Quae quidem reclamationes aliaeque subscriptae a quatuor fratribus Provinciae Triden– tinae, ex quibus unicus Guardianus, Vicarius localis alter et duo simplices religiosi irrequietam, imprudentem et indebitam intromissionem promo– toris earumdem, videlicet notissimi Patris Theodori a Tajo iterato ma– nifestant. Iste P. Theodorus a Tajo in sinu Comm.issionis Revisionis assiduus extitit, cum aliis laboravit in ipsa revisione peragenda, in formulis singu– larum emendationum accurate determinandis, quamvis principio revision.is contrarius omnino esset, et tamen eodem tempore per fas et nefas multi– plicatis allegationibus, actis et gestis sinceritati et charitati parum con– formibus, exterius destruere tentabat quod in sinu Commissionis aedi– ficavit. Debuit ergo vel dimisso officio a sinu Commissionis recedere, vel a suis indebitis intromissionibus ad multiplicandos reclamantes abstinere. • Véase Documentos, n. 15.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz