BCCCAP00000000000000000001323

34 Elizondo Subsequentia XXXIII Capitula Generalia textum quidem Constitutio– num non amplius mutarunt, sed juxta temporum indigentias, et ad normam novarum praescriptionum successive a S. Sede emanatarum, ordinationes et decreta plurima ediderunt quibus praxis earumdem Constitutionum et valor multorum articulorum substantialiter modifica– batur. Porro capitulares istae ordinationes tam multae tamque diversae sunt ut codicem constituant textu Constitutionum quadruplo majorem 4 • Et tamen non sufficiebant ad legislationem vere et efficaciter respondentem indigentiis temporum et juri regulari vigenti constituendam! Et hac de causa, Capitulum Generale anni 1884 novas articulas numero 87 edidit, ut necessitatibus Ordinis urgentioribus subveniret, qui omnes adprobati fuerunt ab hac S. Congr. ex audientia SSmi et vi Constitutionis donati sub die 28 Maii 1886 5 • Ex quibus facile apparet quam multa inveniantur in textu Constitu– tionum ab anno 1643, ut dictum est, haud modificato, quae neque obser– vantur, neque [h. 2r] observari possunt, imo quae non raro observari prohibentur utpote contraria vigenti legislationi Ecclesiae circa regulares. Quae omnia confusionem pariunt, nexum legis vere vigentis quammaxime relaxant, et dum multiplicatae videntur capitulares praescriptiones de– fectum textus Constitutionum plus minusve supplentes, tota statutorum nostrorum compago et structura detrimentum magnum patitur, et com– mixtio legwn abrogatarum cum vigentibus praescriptionibus vel ipsam legis rationem fidelemque verae legis observantiam pedetentim obliterat in multis et labefactat. Hisce similibusque de causis Ordo noster a multo tempore revisionem et emendationem Constitutionum peroptat, ut codicem habeat in quo nihil existat a legibus apostolicis vigentibus alienum, nihilque decretis et probatis ejusdem Ordinis usibus contrarium. Id saepe postularunt reli– giosi virtute, dignitate et scientia commendabiliores, id Provinciae pluri– mae regularis observantiae studiosae, id durante duodecennio mei gene– ralatus in visitationibus quas in omnibus fere Provinciis et in magna parte Missionum institui, pernecessarium judicavi ad efficacem tutelam vitae regularis ejusque instaurationem ubi plus minusve col- [h. 2v] lapsa videbatur. Anteactum Definitorium Generale haec omnia perspiciens, acceptis petitionibus multarum Provinciarum revisionem Constitutionum postulan– tium, unanimi voto proximo Capitulo Generali (scil. mense Maii 1896 celebrato) proponendam decrevit revisionem de qua agitur. 4 Edición en AOC 5-8 (1889-1892): Collectio authentica ordinationum ac decisio– num capitulorum generalium ordinis minorum S. Francisci capuccinorum. 5 Edición en AOC 2 (1886) 225-246: Ordinationes capituli generalis LXV, auc– toritate apostolica editae et confirmatae.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz