BCCCAP00000000000000000001323
Constituciones capuchinas de 1896 25 judicate filii hominum! ! Optime scitis, quod actore non probante absol– vitur reus. Ideoque super multis accusationibus justum judicium invoco et a vobis exigo 2 • Haec tamquam reus, adstans coram Vobis enixe rogo. Jus defensionis habeo. Nunc autem si uti conjudicem me habere vultis et quae sentio noscere cupitis audite. Praemitto tamen quod nullius vestrum personam, dignita– tem, autoritatem vel rectitudinem ullo modo offendere intelligo. Absit hoc a me. Et nun[c]. l. Considerando quod hoc opus revisionis male inceperit et defectivum fuit in radice quia clam redactum, claro impressum fuit primum Schema, et studiose in ascondito retentum usque ad postridie Capituli (Ut quid hoc?...). 2. Considerando quod in primo schemate proposita fueruht mutationes circa organismum regiminis Ordinis nullis justis de causis sed spiritu partium ob imaginarios abusus. [h. lv] 3. Considerando quod in statuendis pro hac revisione regulis seu normis, praecipitanter actum est, et in his confusio incurrerit, quia absque matura consideratione redactae fuere, et postea uti exhibitae fuerunt typis impresae in Analectis Ordinis non rectum et verum sensum reddiderunt 3 • Uti Vos ipsi probe nostis. Et si recta non JfSt, quid inde rectum? 4. Considerando quod hujusmodi inexacta, obscura et in sensu alterata normarum redactio valde et male contulit ad eliciendas observationes non rectas, non opportunas circa revisenda vel addenda in Constitutionibus. 5. Considerando quod vestrum opus novi schematis super hujuscemodi observationibus fundatum est, et aliis, Vobis tantum probatis, normis et modis inceptum perfectumque fuit, ideoque judicio et arbitrio vestro redactum, impressum et exhibitum est. 6. Considerando quod Vosmetipsos constituistis judices obse[r]va– tionum capitularium et quod ideo quaedam in 2° vestro schemate intulistis quae certe in observationibus vocalium non aderant, uti patet ex multis. Ego Fr. Jucundus a Montonio, renovans quae adnotavi quoad 1.um Schema, ipsum primum Schema rejicio, 2.um autem vestrum Schema ob supradicta adprobare non possum nec debeo, et cum omnium vestrftm pace quoad omnes et singulos duodecim capitulorum Schematis para– graphos meam sententiam profero dicens ac repetens: Non placet - Non placet. 2 En el original, las palabras están colocadas materialmente en orden inverso (exigo a vobis); pero se indica que en primer lugar debe leerse a vobis. 3 Las normas dadas por el capítulo general para la revision de las consti– tuciones pueden leerse en AOC 12 (1896) 184.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz