BCCCAP00000000000000000001321

Pontificiae interpretationes Regulae 329 Alexandri IV (28), Voluntariae paupertati (29), Exiit (30), Exivi (31), Quorumdam exigil (32) et praeterea constitutiones anni 1430 sic dictas martinianas (33). Tertia vero pars opus Firmamenta trium ordinum (34) incipit cum transcriptione bullarum, quae in tertia editione collectionis Monumenta trium ordinum iam apparuerant (35). Enchiridion seu ma– nuale fratrum minorum (36) solummodo bullas Exilt qui seminal (37), Exivi de paradiso (38) et Quorumdam exigit (39) .refert; sed fidem facit adesse quoque alias quatuor declarationes pontificias praeter memo– ratas, scilicet illas Gregorii IX, lnno~entii IV, Alexandri IV et Gre– gorii X (40), quae evidenter sunt Quo elongati, duo Ordinem vesrrum et Voluntariae paupertati. Attamen eas non transcribit, quia omnia quae in ipsis declarantur ve! iam in bulla Exiit qui seminal continentur, ve!· ab ipsa abrogantur, tribus exceptis casibus quibus solvendis alia principia sunt adhibenda (41). Ioannes Argomanensis in suo opere Speculum fratrum minorum (42), etsi nullam ex iis describat l:Íullis, expresse tamen notat Sedem Romanam septem de Regula declarationes promulgasse; illas nempe Gregorii IX, Innocentii IV, Alexandri IV, (28) ~d. f. 4va. Remittit ad antecedentem. (29) Id. f. 4vab. (30) Id. ff. 4vb-9vb. (31) Id. ff. 9rb-12rb. (32) Id. ff. 12rb-13vb. (33) Id. ff. 13vb-17va. (34) Firmamenta trium ordinum, Venetiis 1513. Habet tres partes cum propria numeratione; secunda divid.itur in duas partes cum numeratione continua. (35) Quo elongati (Firmamenta, pars I I !), ff. 1ra-2ra; Ordinem vestrum Inno– centii IV, ff. 2ra-3ra, et Alexandri IV, f. 3ra (remissive); Voluntariae paupertati, f. 3rab; Exiit qui seminal, ff. 3rb-7vb; Exivi de paradiso, ff. 7vb-10vb; Quorumdam exigit, ff. 10vb-12ra. (36) Enchiridion seu manuale fratrum minorum, Hispali 1535. Constat uno volumine cum numeratione progtessiva secundum folia. (37) Id. ff. 6v-12v. (38) Id. ff. 13r-16v. (39) Id. ff. 17r-19r. (40) Id. f. 19r. (41) Id. f. 19r. (42) I0ANNES DE ARG0MANES, OFM., Speculum fratrum minorum. Editum est in Supplementum ·privilegiorum fratrum minorum, Barchinonae 1523, in ultima parte, ff. 1r-22v; altera editio in Enchiridion seu manuale frajrum minorum, Hispali ,1535, ff. 30r-50v.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz