BCCCAP00000000000000000001321
326 Elizondo e. gr. circa summum fastidium humanarum divitiarum, pecuniae con– temptum, austeritatem vitae (4); immensae fratrum multitudini qui claustra franciscana usque ad saeculum XVI repleverunt, qui tamen non semper, in usu vitae quotidiano, pares se tam sublimi vitae exem– plari observando sentiebant (5). Quidquid sit, certe hoc est tenendum: nulla monastica legislatio fuit et tot commentariis explicata a scriptoribus et tam assidue custodita ab authenticis documentis pontificiis ut Regula franciscana. Et hoc praeter mentem legislatoris, qui noluit ut Regula ulla << glossa >> violaretur (6). In hac nostra expositione ea tantum documenta memorabimus, quae usque ad saeculum XVI a Romanis Pontificibus sunt promulgata. In hoc saeculo consistimus, quia iam in eius initiis tres Observantium, Conventualium et Capuccinorum familiae sat nitide distinguuntur; et documenta usque tune lata, dum aliud non constet, ad tres familias spectantia haberi possunt. De cetero, saecula XIII-XV aetas qµodam– modo classica, quantum ad interpretationes pontificias Regulae fran– ciscanae attinet, considerari possunt, quamvis postea quoque non– nullae declarationes magni momenti pro una alterave ex familiis fran– ciscanis datae sint (7). (4) De his quaestionibus in historia franciscana piures discussiones factae sunt, quin semper ad debitam animi aequanimitatem attenderetur, praesertim saeculo XIII et in principio saecuH XIV et XVI. (5) Neque desunt auctores, qui dicunt saeculo XIII riumerum immanem, circa 200 milia, religiosorum exstitisse, quod quidem nullo modo admitti potest; tamen scientifice comprobatum est eosdem iam saeculo decimo tertio numerosissimos fuisse. Cf. O. Gowsov1cH, OFM., Biblioteca bio-bibliografica della Terra Santa, II, Quarai:chi 1913, 214-274; GRATIEN [DE PARis], OFM. Cap., Histoire de la fondation et de l'évolution de l'ordre des freres mineurs au XII Je siecle, Paris-Gembloux 1928, 513-529, potissimum in p. 526-527. (6) S. FRANc1scus, Testamentum, in Opuscula, ed. 3, Ad Claras Aquas 1949, 82. Cf. K. EssER, OFM., Das Testament des heiligen Franziskus von Assisi, Münster– Westf. 1949, 194-198. (7) Ex. gr. pro Fratribus Minoribus: URBANUS VIII, Sacrosanctum aposto– latus, 1 oct. 1625 (CHL I, Neapoli 1650, 674ab); INN0CENTIUS XI, Sollicitudo pasto– ralis, 20 nov. 1679 (CHL II, Venetiis 1718, 149a-150b); pro Capuccinis: PAULUS III, Exponi nobis, 25 aug. 1536 (BC I, 18a-20b); Prns IV, Pastoralis officii, 2 apr. 1560 (BC i, 25b-28b); PAULIJS V, Ecélesiae militantis, 15 oct. 1608 (Be I, 57ab).
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz