BCCCAP00000000000000000001321

Pontificiae interprefationes Regulae 339 3. - Prohibente regula, 12 dec. 1240 Prima dispensatio in praeceptis particularibus Regulae. Mini– stris provincialibus facultátem concedit examinandi necnon appro– bandi praedicatores. Vi Regulae haec potestas reservabatur ministris generalibus. Cf. n. 6, 7, 14, 17. BF I, 287ab; Wad. 111, 466-467. 4. - Pio vestro, 7 iun. 1241 Secunda dispensatio in praeceptis Regulae. Religiosi satisfaciunt obligationi recitandi officium divinum secundum ordinem sanctae. Romanae Ecclesiae, etiamsi officium divers.um dicant, dummodo illud recitent cum aliis, qui officium diversum dicunt ab illo, quod in Regula praescribitur. Cf. n. 8, 12. BF 1, 296ab; Wad. 111, 473-474. 5. - Gloriantibus vobis, 19 iun. 1241 Tertia in praeceptis Regulae dispensatio. Ministri generales et provinciales, solummodo tamen quando absentes sunt, possunt alios religiosos delegare ut recipiant fratres. Cf. n. 9. BF 1, 298ab. binocentius IV (25 iun. 1243 - 7 dec. 1254) 6. - Prohibente regula, 30 oct. 1243 Confirmatio similis bullae Gregorii IX (n. 3). BF 1, 312a (remissive). 7. - Prohibente regula, 23 iul. 1244 Confirmatio bullae anterioris. BF 1, 312a (remissive). 8. - Pio vestro, 20 iun. 1244 Extendit facultatem a Gregario IX concessam (n. 4). Religiosi, quando extra conventum versantur, obligationi divini officii satis– faciunt, quando diversum ab illo quod in Regula praescribitur recitant, et quidem sive cum aliis (ut supra) sive soli recitent. BF I, 344ab; BC VI, 20b; Rod. I, 16a; Wad. III, 128..

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz