BCCCAP00000000000000000001321

338 Elizondo in bono collocare lumine curavimus in brevi commentario unicuique documento pontificio adiuncto. Quibus praemissis, en hic, ordine chronologico numerata, usque ad annum 1517, documenta pontificia quae patienti inquisitione in bul– lariis et collectionibus detegere potuimus. DOCUMENTA PONTIFICIA ORDINE CHRONOLOGICO DISPOSITA (88). Honorius 111 (18 iul. 1216 - 18 mart. 1227) l. - Solet annuere, 29 nov. 1223 Prima solemnis approbatio Regulae franciscanae, quae funda– mentum quoque constituit pro omnibus interpretationibus authen– ticis posterioribus. Per eam Regula anni 1223 vim propriam iuri– dicam obtinuit, et appellatione vulgari Bullata dicitur. Cf. n. 21. SLTO, 35-47; BR III, 394a-397b; BF I, 15b-19a; Epit. 225a-228a; BC VI, 2a-5b; Wad. II, 80. Gregorius IX (19 mart. 1227 - 22 aug. 1241) 2. - Quo elongati, 28 sept. 1230 Prima Regulae expositio. Eminens iuris ecclesiastici peritus et S. Francisci amicissimus, scil. Gregorius IX, declarat quae fuerit Sancti legislatoris intentio in aliquibus principalioribus quaestio– nibus Regulae, ·de quibus suam authenticam interpretationem pro– ponit. BR 111, 449b-452b; BF 1, 68a-70b; Epit. 229a-23la; BC VI, 10b- 12b; Rod. 1, 8b-10a; Wad. 11, 275-278. (88) lndicamus editiones bullarum, quae in sequentibus operibus transcriptae inveniuntur: Bullarium Ordinis Capuccinorum (BC); Bullarium Franciscanum (BF); Bullarium Franciscanum. Nova series (BF n. s.); EuBEL, Bullarii Franciscani Epitome (Epit.); Bullarium Romanum (BR); FRIEDBERG, Corpus iuris canonici, (Fried.); Pontificiae Constitutiones ad seraphicam religionem spectantes (Pont. Const.); RoDERicus, Nova collectio (Rod.); Seraphicae legislationis textus originales (SLTO); WADDINGus, Annales (Wad.). Vide notam in initio positam.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz