BCCCAP00000000000000000001321

Pontificiae interpretationes Regulae 337 vel coarctent. Scilicet unum nostra iriterest: ut huiusmodi documenta non ad casum particularem alicuius religiosi vel provinciae, sed ad Regulam, qua talem; sese referant. Cetera omnia documenta pontificia sat improprie ut · expositiones legislationis haberi possunt; eorum qui– dem obiectum non est ipsa Regula, sed legis accomodationes ad casus particulares, et plerumque sunt legis dispensationes, et proinde non ad genus interpretationum pertinent, sed vulnerum legis seriem con– stituunt. Ex altera tamen parte, in nostro labore eas. quoque collegimus . bullas quae, etsi ad determinatas provincias vel personas directae, applicationem habent universalem et ideo Regulam qua talem, sive in seipsa sive in aliqua pontificia approbatione, explicant vel compro– bant. Hae bullae, quamquam materialiter particulares sint, formaliter tamen sunt universales. Praeterea vocem << interpretationem >> sumpsi– mus in sua amplissima significatione, in illa nempe de qua loquitur can. 17 § 2 Codicis iuris. canonici. Ibi enim nitide distinguuntur inter– pretationes quae verba legis in se certa tantum declarant aut dubia explicant, et interpretationes quae legem ipsam coarctant vel extendunt. Hoc modo vitare voluimus numerosas et laboriosas illas quaestiones, quae decursu historiae franciscanae propositae sunt circa determinata documenta pontificia, utrum verae sint Regulae interpretationes, an potius dispensationes et relaxationes (ut verbo praeteritorum saecu– lorum útamur) eiusdem Regulae. Necessarium porro aestimavimus duas etiam recensere redactiones constitutionum generalium huius periodi, ·quae ex mandato Romani Pontificis compositae sunt et ab ipso postea approbatae in forma specifica per earundem transcriptionem in ipsa bulla papali: quae sunt constitutiones benedictinae anni 1236 et martinianae anni 1430. De facto, etsi indirecte, istae constitutiones sunt Regulae interpretationes, quia in ipsis, in martinianis praesertim, quaestiones intime coniun– ctae cum normis vitae, guas S. Franciscus suis asseclis proposuit, tan- · guntur. Hoc nos induxit, perfectioris expositionis gratia, ut include~ remus etiam aliquas bullas, quae de observantia martinianarum·consti– tutionum agunt. Postremo animadvertimus non omnia documenta pontificia allata unice de Regula agere sub aspectu, quem supra exposuimus. Quaedam sunt, minima vero pars, quae complura tangunt argumenta, inter quae aliqua relationem ad nostrum studium habentia. Quam relationem Laurentianum 22

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz