BCCCAP00000000000000000001321
336 Elizorido cum de facto, ut bene Ioannes XXII adnotat, tantum aliquam senten– tiam scripserit, quae ad Regulam referri potest, ut doctor tamen parti– cularis (83). Item usque ad saeculum XVI Gregorius X ut expositor Regulae apparuit, sed potius quam per bullam Voluntariae paupertati, per indirectam confirmationem Regulae factam in Lugdunensi concilio anni 1274, ut in decretali Exiit (84) et in opere Tractatus de Christi et apostolorum paupertate Bonagratiae a Bergamo (85) videri potest. Neque bullae Cum dilectos filias Alexandri IV (86) et Cum dilecti filii Clementis IV ut Regulae franciscanae expositiones haberi possunt (87). *** Quisquis hodie indicem absolutum et perfectum, quantum fieri potest, interpretationum a Summis Pontificibus pro franciscana legisla– tione traditarum redigere vult, debet in primis ciare limites suae inve– stigationis circumscribere, cum ingens sit numerus documentorum pon– tificiorµm quae plus minusve directe ve! indirecte Regulae franciscanae accedunt. Altera ex parte, cum in ipsis documentis nonnulla sint quae ampliori criterio quam alia eam explicent, difficultates quoque cre– scunt quae bonam enumerationem impediunt; nam auctores et diver– sae quidem familiae franciscanae in sua praeclara historia varias et discrepantes sententias circa has declarationes Romanorum Pontificum saepe habuerunt. Nobis non fuit propositum omnes pontificias expositiones quo– modocumque ad Regulam respicientes colligere; quod opus quam ma– xime fastidiosum et parvi momenti fuisset. Studium potius contulimus ad annotandas interpretationes, id est, documenta pontificia, quae directe Regulam qua talem, sive in eius integritate sive etiam in aliquo eius capite tangunt. Et hoc nimirum sive de ipsa agant tantum ut verborum significationem clarius exponant, sive ut eam amplificent p¡opria; altior, quae nulla habet propria, habet tamen in suo collegio in communi; altissima, quae nihil habet in hoc mundo in proprio nec in communi: et haec fuit Christi et apostolorum >> (ibid. 272a). (83) I0ANNES XXII, Quia quorumdam, 10 nov. 1324, in BF V, 276a. (84) N1COLAUS III, Exiit qui seminal, 14 aug. 1279, in SLTO, Prologus, n. 3, p. 184. Cf. I0ANNES XXII, l. c. 278b. (85) Editum ab Oliger in AFH 22 (1929) 323-335, 487-511. Vide p. 329. (86) ALEXANDER IV, Cum dilectos filias, 29 sept. 1259, in BF 11, 366ab. (87) CLEMENS IV, Cum dilecti filii, 25 iul. 1265, in BF 111, 24b-25b.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz