BCCCAP00000000000000000001321

Pontificiae interpretationes Regulae 335 expositoribus, aliqui recensioris temporis auctores vel bullas cuiusdam periodi specialis recensuerunt, ve! illas ab apostolica autoritate decur– rerttibus saeculis XIII-XV datas iterum retulerunt. Ita Maggiani ante decretalem Exiit qui seminal sequentes pontificias declarationes sae– culi XIII profert: Quo elongati, Ordinem vestrum Innocentii IV (silet de Alexandro IV), Quanto studiosius Innocentii IV, Cum dilectos filias Alexandri IV, Cum dilecti filii Clementis IV et Voluntariae paupertati Gregorii X (80). Wagner, pontificias interpretationes Regulae fran– ciscanae recensens, compendium praebet sequentium bullarum nostrae periodi: Quo elongati, Ordinem vestrum, Quanto studiosius, Exiit qui seminat, Exsultantes in Domino Martini IV, Exivi de paradiso, Quo– rumdam exigit, Quia nonnumquam, Ad conditorem Ioannis XXII, Ama– bites fructus Martini V (81 ). Exsistit, ergo, uti manifesto apparet, certa traditio relate ad prae– cipuorum documentorum ab apostolica auctoritate. circa Regulam fran– ciscanum promulgatorum enumerationem. Quae saepius referuntur bullae hae sunt: Quo elongati, Ordinem vestrum, Voluntariae paupertati, Quorumdam exigit, Exsultantes in Domino, Amabiles fructus et praeser– tim, omnibus ceteris longe excellentiores, genus seriemque seorsum constituentes, Exiit qui seminal et Exivi de paradiso. Non omnes decretales pontificiae ab auctoribus allatae ut Regulae franciscanae interpretationes sunt revera tales; auctores enim non semper loquuntur cum verborum proprietate. Sic, e. gr. non semel in saeculo XIV Innocentius V ut Regulae commentator prolatus est (82), AB ANTUERPIA, OFM. Cap., Lectiones paraeneticae ad Regulam seraphici patris S. Francisci, Coloniae Agrippinae 1625, lectio 1 ad cap. 1, p. 37s.; ANTONIO DE SANTA MARIA, OFM., Manual sumario de la Regla de los frailes menores, Madrid 1583, f. 65r; J. NIÑO, OFM., .Memorial de los preceptos que en la Regla de nuestro seráfico padre san Francisco obligan a culpa mortal, y su exposición, Salamanca 1622, 16; ALBERTUS A BuLSANO, OFM. Cap., Expositio Regulae fratrum mínorum, Romae 1932, n. 6, p. 24-28; BERNARDIN0 DA SIENA, OFM. Cap., Esposizione delia Regola francescana, ed. 2, Roma 1959, n. 41-46, p. 23s. (80) V. MAGGIANI, OFM., De relatione scriptorum quorumdam S. Bonaventurae ad bullam << Exiit >> Nicolai JI I (1279), in AFH 5 (1912) 11 nota 3. (81) E. WAGNER, OFM., Historia constituiionum generalium ordinis fratrum minorum, Romae 1954, 17-31. (82) Vide v. gr. reclamationem secundam Ludovici Bavari contra Ioan– nem XXII (editam in BF V, 271b-279b, in nota), pp. 272a, 278a. Verba Inno– centio V adscripta sunt sequentia: << Alta paupertas est habere pauca prnpter Deum

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz