BCCCAP00000000000000000001321

334 Elizondo Alexandri IV et Gregorii XI [sic], superatae sunt (73). De syndico apostolico alio in capite agens, auctor loquitur etiam de documentis pontificiis ad hanc institutionem spectantibus ab Innocentio IV, Mar– tino IV, Nicolao IV et Martino V promulgatis (74). Lucas Waddíngus sermonem habens de bulla Ad conditorem loan– nis XXII, per quam papa dominium bonorum Fratrum Minorum abiciebat abrogabatque institutionem syndicorum apostolicorum, affir– mat talem procedendi modum praeceptis priorum Romanorum Pon– tificum contradicere. Et allegat bullas Quo elongati Gregorii IX, Ordi– nem vestrum lnnocentii IV et Alexandri IV, Exiit qui seminat Nicolai I II, Exsultantes in'Domino Martini IV, Inter ceteros ordines Bonifacii VIII, Exivi de paradiso Clementis V. Ceterum decretalis Ioannis XXII revo– cata fuit a Martino V ope bullae Amabiles fructus et ab Eugenio IV ope Provisionis nostrae. Quod etiam Calixtus III, Nicolaus V, Pius II, Paulus II, Xystus IV in bulla Dum fructus uberes, Alexandrus VI in Uberes fructus, Iulius II et Leo X in bulla Merentur comprobarunt (75). Leander a Murcia quaeritur: qué declaraciones se han de seguir? Et de diversis familiis franciscanis sermonem instituens, commemorat decretales Nicolai III, Clementis V, Ioannis XXII (Quorumdam exigit et Ad conditorem), Martini IV, Martini V et Alexandri VI (76). Alio in loco citat Innocentium IV, Alexandrum IV et Xystum IV (77). Et disserens de syndicis apostolicis memorat Innocentium IV, Marti– num IV, Nicolaum IV, Martinum V et Xystum IV (78). Expositores saeculorum XVI-XIX, qui aliquot pontifices quacum– que de causa simul enumerant, nihil aliud faciunt nisi alius alium transcribere, bullas saeculorum XIII-XV quas memoravimus semper repetentes. Hoc idem faciunt auctores saeculi XX (79). Omissis autem (73) /bid. 23. (74) /bid. quaest. 12 in cap. 4 Regulae, p. 191s., 194. (75) L. WADDINGus, Annales VI, 453-456. (76) LEANDRO DE MURCIA, OFM. Cap., Cuestiones selectas regulares y exposi– ción sobre la Regla de los frailes menores, Madrid 1645, c. 2 supra c. 1 Regulae, n. 11, p. 6s. (77) /bid. c. 4 supra c. 4 Regulae, n. 2s., p. 211. (78) /bid. c. 5 supra c. 4 Regulae, n. 1-7, p. 212s. (79) Vide v. gr. HIERONYMUS A Pouno, OFM. Cap., Expositio cum dubiis excussis in Regulam seraphici patriarchae S. Francisci, Neapoli 1606, praeludium 3, n. 7, p. 38s.; ANTONINO DA PATTI, OFM., Considerazioni ed esposizioni sopra tutti i precetti della Regala, Venezia 1615, consideratio 4, n. 32, p. 67; CvPRIANUS CROUSERS

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz