BCCCAP00000000000000000001321

332 Elizondo bullas Honorii III, Gregorii IX, Innocentii IV, Alexandri IV, et Nico– lai I I I enumerat (62). Insuper ante saeculum XVI, immo iam a saeculi XIV initiis, exsi– stebant collectiones harum Summorum Pontificum interpretationum. Re ipsa, collectio Raymundi de Fronsac, Ordinis procuratoris in litibus annorum 1309-1312 communitatem inter et spirituales (63), inter plu– rima alia documenta, bullas Quo. elongati, duas Ordinem vestrum, Exiit qui seminal (64) et alias duas (65), de quibus una evidenter erat Exivi de paradéso (66), includebat. In altero vero manuscripto, circa medie– tatem saeculi XV exarato, collectae ·inveniuntur decretales Quo elon– gati, Exiit, Exivi et Vinea Domini Eugenii IV, quae ultima confirmat cqnstit'utiones Martini V, editas, ut notavimus, in opere Firmamenta trium ordinum (67).. Haec traditio circa numerationem et transcriptionem documento– rum Summorum Pontificum ad Regula.m franciscanam respicientium, in memoratis collectionibus initii saeculi XVI contenta, semper exstitit in Ordine Minorum. Quae tamen traditio, si collectionem Antonii Cor– dubensis aliasque posteriores cum praecedentibus collectionibus com– paremus, a medietate saeculi XVI parum progressa dicenda est. Auc– tores, enim, alii ab aliis indicem documentorum Summorum Pontificum transcribunt, et tantum ex indole uniuscuiusque operis hunc catalo– gum augent vel minuunt. Antonius a Corduba, qui potissimum influxit in Regulae commen– tatores ob suam Regulae magistralem expositionem anno 1551 fac– tam (68), bullas papales hoc in ordine citat: in primis declarationes (62) /bid. 271b-272a, 273b, 278b-279a. (63) F. EHRLE, S. l., Zur Vorgeschichte des Concils von Vienne, in ALKG 3 (1887) 1-32. Cf. L. OuGER, OFM., De novo codice collectionis Actuum fr. Raymundi Fronsiaci, Ordinis procuratoris, in AFH 7 (1914) 159s. De controversiis huius periodi vide prae– ter citatum studium Francisci Ehrle, E. MüLLER, OFM., Das Konzil von Vienne 1311-1312. Seine Quellen und seine Geschichte, Münster in Westf. 1934, 236-386. (64) EHRLE, l. c. 9s. (65) /bid. 8s. (66) .!bid. 25. (67) Cf. H. LIPPENS, OFM., Descriptio codicum belgo-franciscalium diversis in locis asservatorum, in AFH 23 (1930) 383s. (68) ANTONIUS DE CoRDUBA, OFM., Dilucida expositio super Regulam fratrum minorum ... denuo recognita ... per fratrem Petrum Navarrum, Matriti 1616. ldem editor de ea scribit: << De las exposiciones modernas, la mejor y más acertada sin

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz