BCCCAP00000000000000000001317

Informe del procurador genera! 215 4. Roma, 13 diecmbre 1897. Giocondo de Montone escribe a Bruno de Vinay, procurador general de la orden desde 1879 hasta 1896, pidiéndole el parecer sobre seis cuestiones en torno a la revisi6n de las constituciones. Cuadernillo de dos hojas, sin numerar (Archivo orden, carpeta EB/IV). Bruno de Vinay responde el 14 diciembre 1897 (Documentos, n. 5). [h. lr] Rmo P[a]tri Bruno a Vintia ex Procuratori Generali Ordinis Minorum Capnom Conventum Ssmae Conceptionis [Romae] 1 Reverendissime Pater Cum mihi oporteat, ex Officio, S. C. Episcoporum et Regularium referre circa Revisionem nostrarum Constitutionum, et multa quae ante Capitulum diei 8 Maji 1896 discussa vel resoluta, vel disposita sunt, me lateant:necessarium censeo Rmam P. Tuam exorare ut mihi referat quae sequuntur. 1 ° Quoties et quantum super Provinciarum votis ab Anteacto De– finitorio Genli discussum fuit. 2° Utrum inter Provinciarum vota inveniebatur illa determinatio, qua Min. Genlis, in casu absentiae ab Urbe vel impotentiae, possit unum ex Definitoribus pro suo lubitu nominare in suum Commissarium vel Delegatum, et hoc munus non amplius spectet ad Procuratorem Genlem. 3° Utrum de hac determinatione in Definitorio ante Capitulum, vel actum vel discussum fuerit. 4° An sciat qua de causa aut praetextu haec determinatio inducta et inserta sit in novis Constitutionibus. [h lv] 5° An Definitorium Generale dum consensit P. Ministro com– positionem Schematis intellexit renuntiare cuicumque ulteriori discus– sioni super eodem schemate proponendo in Capitulo. 6° Quid sentiat de peractis quoad revisionem Constitutionum Ordinis in genere. Hoc ut praestet, oro et obsecro pro meliori bono Ordinis semper juxta veritatem ac justitiam. Interim omnia prospera Tibi adprecans summa qua decet reverentia maneo. Rmae P. Tuae Romae d:ie 13 Decembris 1897 [ sello de la Procura] Dmus Admus Servus in Dno Fr. Jucundus a Montonio Ord. Min. Capnoru Procurat. Genlis 1 El destinatario se lee en la parte inferior de la primera hoja recto.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz