BCCCAP00000000000000000001315

230 Elizondo viam ad non pauca circa regulam scrupula detegenda, nihil. mirum si huiusmodi influxum per saecula in ordinem directe exercuerit. Quinam fuerint praecipui fontes ex quibus Clemens V suam hause– rit decretalem hodie facile ést determinare. Ex una parte, Raymundus de Fronsac, ordinis procurator et ex praeclarissimis ordinis in lite defensoribus, in sua actuum collectione opuscula tune scripta (1309- 1312) singillatim enumerat (11). Ex alía vero parte commissio a romano pontifice tempore concilii viennensis instituta aperte asserit quaenam de facto fuerint documenta ab ipsa examinata et discussa (12). Clemens V duas ad solutionem inveniendam instituit commissio– nes, primam ante concilium viennense diversis constantem cardina– libus (13), secundam vero concilio iam incepto (14). Nescimus quid in concreto fecerit prima commissio. De secunda autem ante paucos annos habebatur tantum notitia circa quamdam eiusdem ad summum pontificem relationem (15); hodie habemus et eiusdem textum, qui singulare retinet momentum ad bullae Exivi fontes melius elucidandos et consequenter ad sollemnis decretalis interpretationem magis magis– que enucleandam.. Fontes igitur praecipui quos Clemens V ad bullam Exivi praepa– randam adhibuit, praeter regulam sancti Francisci, sunt sequentes: 1. - Relatio commissionis ab ipso super hoc negotio institutae. Ipsemet hoc asserit in decretali, ut supra diximus (16). Haec commissio quatuordecim constabat auditoribus, suis muneribus et scientia prae– claris, quorum quatuor archiepiscopi, tres episcopi, sex magistri in theologia et unus in iure civili professor. Ex religiosis assumpti sunt GREGORIUS X, Voluntariae paupertati, 5 nov. 1274 (BF Ill, 222b-223a); MARTI• NUS IV, Exultantes in Domino, 18 ian. 1283 (BF III, 501a-502a). Cf. nostram elu– cubrationem: F. EuzoNoo, Pontificiae interpretationes regulae franciscanae usque ad annum 1517, in Laurentianum 1 (1960) 324-358. (ll) Cf. ALKG 3 (1887) 7-32, praesertim 17-26. (12) Relatio, 158s. (13) CLEMENS V, Dudum ad apostolatus, 14 apr. 1310, in BF V, 66b. (14) Cf. FussENEGGER, Relatio commissionis, in AFH 50 (1957) 149. (15) Cf. EHRLE, Zur Vorgeschichte des Concils von Vienne, in ALl(G 3 (1887) 20s., cap. 14. (16) Exivi de paradiso, Prologus, n. 3, p. 232.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz