BCCCAP00000000000000000001315
De Evangelii et regulae franciscanae 259 autumantes fratres nec universum evangelium nec universam regulam vovere, sed tantum aliqua in legislatione expressa. Rebus sic stantibus, saec. XIII-XIV pontífices, his auctoribus innisi, primo aliquantulum confuse postea clarius, sententiam fratrum in suis bullis plus minusve admiserunt. 4. - Igitur candide confitemur auctores saec. XVI-XX de hoc ex professo agentes, non recte loquutos fuisse, non praecise quia semper suis in argumentis affirment quod theoretice sit falsum, sed quia regu– lam non declarent in suo textu et contextu consideratam, scilicet, in saec. XIII ambitu et doctrinis; et hic sive interpretationes privatae sive publicae seu authenticae considerentur. 6. - Si admittitur, ut de facto in praxi admittendum est etsi con– trarium theoretice quis sustineat, regulae praecepta non obligare ex voto sed ex lege praecipienti, apprime distinguendum est ínter vota et praecepta. Vota fratrum minorum sunt tria vota substantialia nude et abso– lute accepta, ita ut ex voto obedientiae teneantur fratres, sicuti et alii religiosi, stare regulae et superiorum mandatis vi voti intimatis; ex voto castitatis, ad omnimodam puritatem servandam, et ex voto pau– pertatis, si sit simplex, ab usu rerum independenti se abstinere, et si solleinne etiam a rerum proprietate. Verum est hunc loquendi modum multíplices expressiones franci– scanorum, praesertim saec. XIII, expositorum laedere, imo aliquorum sententiis de ambitu votorum aperte contradicere, sed eo non obstante hoc principium debet omnino sustineri, si praemissae admittantur, ut saltem in praxi admitti debent. Ergo votum paupertatis; ut putamus, non tangit de se nec usum pecuniae nec expropriationem in communi; votum castitatis non respicit tres casus in capite regulae undecimo praevisis, scilicet, prohibitionem suspectorum consortiorum, ingre– diendi monacharum monasteria et officium compatris 'exercendi; et votum obedientiae non comprehendit omnimodam superioribus obe– dientiam. Non pauci auctores, de hac ultima quaestione loquentes, asserunt votum obedientiae franciscanum ceterorum religiosorum votis excel– Jere eo quod fratres minores debeant vi voti suis superioribus obedire
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz