BCCCAP00000000000000000001315
De evangelii et regulae franciscanae 257 constituere (140), etiam hodierni regulae expositores communiter hoc reiciunt (141). Quin nos ullo modo velimus hanc mutare pacificam doctrinae possessionem iam hodie communiter receptam, quae, etsi nullis fulci– retur argumentis, ex generali optimae notae expositorum sententia iam secura in praxi evasit, censemus tamen non inutile fore ali– qua de argumento proferre iudicia. 1. - Ex regula non constat sanctum Franciscum voluisse prae– cepta sub gravi obligantia imponere praecise ex voto in professione emisso. Verum est aliquam clausulam in ipsa haberi quae hoc videre– tur demonstrare, scilicet: << Finito vero anno probationis recipiantur ad obedientiam, promittentes vitam istam semper et regulam obser– vare>> (142). Et in testamento asserit se illud comcripsisse << ut regulam quam Domino promisimus melius catholice observamus >> (143). In terminología a sancto patriarcha adhibita tam extra quam intra regulam non semper verbum promittere significat verum votum emit– tere (144). Exemplum typicum habemus in capite primo regulae, in quo << frater Franciscus promittit obedientiam et reverentiam domino papae >> (145). Hic certe non agitur de voto reverentiae. Praeterea, in (140) Cf., v. gr., HILAIRE DE PARIS, OFM. Cap., Exposition de la Regle de S. Fran(ois d' Assise, Fribourg 1872, 24ss.; HILARIUS AB ANTUERPIA, OFM. Cap., Manuale seraphicae educationis, Anghiae 1877-(1879], pars I, 125-129. (141) Cf., v. gr., K. KAzENBERGER-A. IGLESIAS, OFM., Líber vitae seu regulae S. Francisci expositio, Romae 1954, quaest. prooem. 5, p. 36; l. TRIENEKENS, OFM., Expositio canonico-moralis Regulae fratrum minorum, M.echliniae 1948, pars 1; c. 1, n. 15, p. 8; BERNARDIN0 DA SIENA, OFM. Cap., Esposizione della Regola francescana, Roma 1959, 455. (142) Regula, c. 2, p. 65. (143) Testamentum, 82. (144) Cf., v. gr., Epístola I, 92 (Opuscula, Ad Claras Aquas 1949); Regula I, Prologus, 24; Regula I, c. 2, p. 27: Legenda trium sociori.lm, ed. O. ABATE, OFM. Conv., in Miscellanea francescana 39 (1939) 417s., n. 52; TH0MAS DE CELAN0; Vita secunda, in Analecta Franc. 10 (1926-1941) 212, n. 143; Speculum perfectionis, ed. P. SABATIER, Paris 1898, p. 71, c. 39; Legenda antiqua, ed. F. DEL0RME, Paris 1926, p. 8, n. 14. (145) Regula, c. 1, p. 63.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz