BCCCAP00000000000000000001315

256 Elizondo reducuntur ad vota substantialia; aliis verbis, fratres ad praecepta gravia adstringuntur praecise ex voto emisso servandi regulam. Hanc terminorum explicatio videtur ab antiquis regulae expo– sitoribus non aliena. Gundisalvus Hispanus, minister generalis et immediate post bullam Exivi promulgationem tractatum specialem redigens, haec affirmat: vota obedientiae, paupertatis et castitatis non constituunt speciale praeceptum, et ad haec tria << omnia quae in regula continentur reducuntur ... Totam ergo regulam vovimus et promisimus servare, partim ad observantiam intellectivam, partim ad reverentiam regularis disciplinae >> (136). Alexander Ariostus, procul dubio exposi– torum saec. XV facile princeps et Guilelmi de Mara opinionem amplec– tens, asserit fratres ex voto professionis ad omnia in regula expressa obligari, sed diverso modo: ad praecepta ut praecepta, ad monita ut monita; religiosus vovens regulam non promittit se omnia servaturum, ideoque tantum graviter peccat cum votum emissum violat, quod non extenditur ad omnia in regula contenta (137). Etsi saeculorum decursu non defuerunt auctores autumantes regu– lae praecepta ex voto obligare, imo et E. Rodericus aperte affirmet multos doctores putasse universa codicis minoritici praecepta esse vota sollemnia (138), tamen aperte affirmandum est praecipuos regulae expositores hoc respuisse ve! saltem non admisisse (139). Quamvis ultimis temporibus aliqui auctores denuo praeceptorum obligationem sub voto propugnasse, ita ut eorumdem transgressio sacrilegium (136) ÜUNDISALVUS HISPANUS, De praeceptis regulae, in fine, f. 100v (ed. Mo– numenta ordinis minorum, Salmanticae 1506, tr. III). (137) ALEXANDER ARIOSTUS, Serena conscientia, quaestio 2, ff. ll6v-ll7r (ed. Monumenta ordinis minorum, Salmanticae 1506, tr. 111). (138) E. RoDERicus, OFM., Quaestiones regulares et canonicae I, Salmanti– cae 1604, q. 26, a. 4, p. 266b. (139) Cf., v. gr., L. MIRANDA, OFM., Exposición de la Regla de los frailes me– nores, Salamanca 1622, c. 18, pp. 112-117; LEANDRO DE MURCIA, OFM. Cap., Cue– stiones selectas regulares y exposición sobre la Regla de los frailes menores, Madrid 1645, c. 3 super c. l regulae, p. 20s.; SANTI THESAURO DA RoMA, OFM. Cap., Espo– sitione sopra la Regala del serafico padre S. Francesco, Roma 1614, c. l; E. RooE– RICUS, l. cit. 266b-271a.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz