BCCCAP00000000000000000001315

De evangelii et regulae franciscanae 255 tunt, scilicet, obedientiae, pauper– tatis et castitatis, non solum abso– lute sed sub modis quibus regula eorum haec tria prosequitur, ita quod ex voto paupertatis et casti– tatis teneantur ad omnia quae regula ipsa tangit ad illa duo per– tinentia. Sic tamen quod ad ea tantum horum quae in ipsa regula prae– ceptorie ve! inhibitorie seu sub verbis aequipollentibus. exprimun– tur, tenentur tentione necessitatis, cuius transgressio obligat ad mor– tale. Eodem quoque modo tenentur etiam ad alia non spectantia ad praedicta duo vota, quae in eadem regula ipsis sub verbis obligatoriis indicuntur >> (134). Nam si ad haec tria praedicta tantum praecise et nude promit– tens se servare regulam, vivendo in obedientia, in castitate et sine pro– prio, et non etiam ad omnia con– tenta in regula quae haec tria modificant, arctaretur, pro nihilo et vane proferrentur haec verba: Promitto me semper hanc regulam observare, ex quo ex his verbis nulla obligatio nasceretur. Nec tamen putandum est quod B. Franciscus professores huius regulae quantum ad omnia con– tenta in regula modificantia tria vota. seu ad alia expressa in ipsa intenderit esse aequaliter obliga– tos; quin potius aperte discernit quod quoad quaedam ipsorum ex vi verbi transgressio est mortalis, et quoad quaedam alia non, cum ad quaedam ipsorum verburn ap– ponat praecepti ve! aequipollentis eidem, et quoad ali9ua verbis aliis sit contentus >> (135). Ex his omnibus evidenter apparent et commissionis influxus et quomodo in dubiis, decretalis Exivi verba ad eam sunt trahenda. Sic Clementis V solutio intime cohaeret cum doctrinis saec. XIII gene– raliter receptis circa primarium fontem obligationum regulae, scilicet: fratres minores ad aliqua in regula contenta sub gravi' tenentur quia (134) Relatio, 159s. (135) Exivi de paradiso, a. 2, p. 234s.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz