BCCCAP00000000000000000001315
254 Elizondo sed a regula specificata, ita ut ex voto paupertatis et castitatis tenean– tur ad omnia quae in Iegislatione proponuntur relate ad haec argu– menta, sed tantum tenentur << tentione necessitatis >> seu sub gravi ad ea quae << praeceptorie vel inhibitorie seu sub verbis aequipollentibus exprimuntur >>. Idem dicendum est de illis quae in regula verbis obli– gatoriis indicuntur, etsi ad haec duo vota non reducantur (132). His omnibus rite perspectis Clementis V sententia melius elucescit. Fratres minores, ait romanus pontifex, voventes regulam non tenentur ad consilia evangelica quae in ipsa non memorantur. Sed alia ex parte ex professione non obligantur tantum ad tria vota substantialia nude, praecise et absolute accepta, sed etiam ad omnia haec vota modifi– cantia. Secus << pro nihilo et vane >> promitteretur regulam observare, si ex his verbis nulla nasceretur obligatio. Diversa vero est obligatio rerum in regula contentarum et tria substantialia vota modificantium: aliae enim obligatorio modo seu sub gravi imponuntur aliae vero non (133). Nulla videtur dubitatio posse moveri circa huius pontificis tex– tum si suo tempore collocatur et si tam regulae expositores quam auctores considerantur, praecipue si cum commissionis relatione com– paratur. Ut mens romani pontificis magis magisque innotescat en duorum textuum collatio: Relatio commissionis << Super primo articulo qui in– cipit Regula et vita fratrum mino– rum, etc., ubi agitur de obliga– tione voti fratrum, videtur nobis dicendum quod fratres dicti ordi– nis ex voto professionis suae te– neantur ad observantiam trium votorum quae nominatim promit- (132) Relatio, 159s. Bulla << Exivi de paradiso >> << Declaramus et dicimus quod dicti fratres non solum ad illa tria vota nude et absolute accepta ex professione suae regulae obligan– tur, sed etiam tenentur ad omnia ea implenda quae sint pertinentia ad haec tria praedicta quae regula ipsa ponit. (133) Bxivi de paradiso, a. ls., p. 233ss.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz