BCCCAP00000000000000000001315
De evangelii et regulae franciscanae 253 fratres voventes regulam tenentur ex voto tum ad tria praecipua con– silia evangelica, tum ad praecepta legislationis quae reducuntur ad ea, tum ad cetera quae in ipsa exprimuntur (128). Communitas vero ordinis contra Ubertinum scribens, haec respon– det: qui vovet regulam vivendo in obedientia, sine proprio et in casti– tate, non obligatur ex voto ad omnia quae in ea pcnuntur, sed tantum ad legislationis praecepta, et ad ista tenetur << quia ad votum obedien– tiae reducuntur >> (129). Et in tractatu Abbreviatura appellato, ex Ri– chardi de Conyngton libello de paupertate extracto (130), communitas hanc proponit doctrinam: fratres minores vovent universam regulam, sed non adstringuntur ex voto obligatorio modo ad omnia in ipsa contenta; nam, iuxta Nicolai I I I doctrinam, duplici significatione potest accipi expressio teneri ex voto: << tentione necessitatis >>, qua religiosi ex voto obligantur quoties praeceptum ve! aequivalens in regula im– ponatur, et tentione << secundum quid>>, qua ad oonia alia obligantur prae ceteris christianis, non stricta obligatione sed ex condecentia status. Obiectum formale, primarium ve! principale voti constituitur ab adimpletione regulae et evangelii relate ad tria vota substantialia; cetera omnia ad ea reducuntur, quae, si uti substantivae seu inte– grantes partes ad votum contrahuntur, obligatorio modo obligant. Si vero uti partes << condecentiae et congruitatis >>, non obligant nisi << de bono et aequo >>, id est, vagant extra omnem cbligationem. Paucis verbis: fratres ad omnia quae voventur sive primario sive secundario tenentur obligatorio modo; ad cetera autem quae voventur tantum quia oriuntur ex voto eo modo non tenentur, sed congruit ut melius quam ceteri christiani fratres ea observent (131). Commissio pontificia a Clemente V instituta, scriptis spiritualium et communitatis una cum regula et Nicolai I I I interpretatione attente consideratis, hoc dedit responsum: fratres minores ex voto professionis tenentur ad tria substantialia vota non tantum absolute considerata, (128) Beatus vir, 222-228; cf. tamen p. 231. (129) Religiosi viri, 665, 670s. (130) RicHARous DE CoNYNGT0N, OFM., Tractatus de paupertate fratrum minorum, ed. A. HEYSSE, OFM., in AFH 23 (1930) 70-105; 340-360. (131) Abbreviatura, 66s.; AFH 42 (1949) 221-227.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz