BCCCAP00000000000000000001315
252 Elizondo testimonium saec. XIII a nobis inventum quod affirmet aliqua regulae praecepta non ex regula aut ex voto professionis sed ex ordinis traditione seu consuetudine directe oriri. Nicolaus I I I in sua constitutione Exiit ample Ioquitur de evangelii observantia asserens fratres ad eiusdem consilia in regula sub prae– cepto expressa esse tantum obligatos. Sed hoc ad rem nihil refert. In fine autem huius paragraphi locutionibus generalibus dicit << ex voto professionis >> fratres teneri ad omnia << quae in ipsa regula continentur, tam praecepta quam consilia quam cetera >>, sed << eo modo quo _in regula ipsa traduntur >>, scilicet, obligatorie ad ea quae << sub verbis obligatoriis indicuntur >>, ad cetera vero ex condecentia status, id est, iuridice non tenentur (124). Hoc Nicolai principium omnimode cohaeret cum sancti Bonaventurae, Ioannis Pecham imo Hugonis de Digna placitis supra expositis. Petrus Ioannes Olivi hanc docet sententiam: vovens simpliciter regulam, tenetur ex vi huiusmodi voti ad omnia quae in ipsa ponuntur, sed non eodem modo, quia ad praecepta tamquam ad praecepta, ad con– silia autem tamquam ad consilia obligatur. (125) In Fegulae exposi– tione ad suam Quaestionem de voto remittit (126). Ubertinus de Casale affirmat perfectionem evangelicam ad tria substantialia vota reduci. ldeoque ex voto regulae fratres non tantum teneri ad praecepta, sed etiam ad omnia alía quae in ipsa ponuntur, sed eo modo quo in ea traduntur (127); quod, ut antea indi– cavimus, quamvis recte possit intelligi, tamen de facto Ubertinus eius– que asseclae erronee interpretabant, scilicet: fratres ex voto omnia in Iegislatione expressa debent observare. Auctor tractatus Beatus vir nuncupati, ex spiritualium factione, contra communitatis doctrinam scribens, haec advertit: fratres voventes regulam vovent omnia in ipsa contenta, ex quibus ipsa perfectio integratur. Qui aliqua promittit, ad ea tenetur ex voto, quia explicite ve! implicite ea promittit. Igitur (124) Exiit qui seminat, a. 1, pp. 186-190. (125) Ouvi, Quaestio de voto, 146, 161. (126) IDEM, Declaratio, c. 2, f. 109vb. (127) Rotulus, 94s., 98s,
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz