BCCCAP00000000000000000001315

De evangelii et regulae franciscanae 251 potest etiam in particulari dispensari (116). Ex his omnibus saltem admittendum est sanctum Bonaventuram docuisse fratres ad aliqua regulae praecepta teneri ex ipso voto regulam servandi. Et potest etiam affirmari iuxta seraphicum doctorem omnia regulae praecepta obligare ex voto prolato. Praecepta etenim prioris generis << sic trans– eunt in votum >> utnon possint dispensari. Reliqua vero praecepta trans– eunt etiam in votum, sed non sic ut non possint relaxari. Haec notio melius explicat auctoris verba in initio expositionis proposita: << Vovent igitur fraires totam regulam >>; nec paulo infra arguit eos qui propugnant fratres vovere regulam, sed tantum eos qui affirmant omnia in ipsa contenta praeceptorie imponi (117). Ioannes Pecham, de tribus votis essentialibus Ioquens, includit in voto obedientiae omnia praecepta quae non sunt contra animam et regula:m (118); in voto paupertatis, fratres non posse nec possidere aut in particulari aut in communi nec pecuniam recipere (119); in voto castitatis comprehendit praeceptum et suspecta consortia evitare et monasteria monacharum non ingredi (120). De ieiunio ait: << Patet quod fraires tenere debent modum altissimae paupertatis et ieiunium in regula expressum tenentur ex praecepto >> (121). Et in opusculo Canticum pau– peris nuncupato, Pecham, sancti Bonaventurae sententiam prose– quens, dicit fratres vovere universam regulam secundum mandatoris intentionem, ideoque << vovent omnino observantiam >> earum rerum quae praeceptorie imponuntur (122). Sed alio in loco suam de quaestione sententiam magis aperte pandit et asserit in regula haberi aliqua prae– cepta << ex acceptatione ordinis et approbata consuetudine .,. sicut patet in forma habitus et aliis nonnullis >> (123). fat primum sollemne (116) /bid. Conclusio, n. 3, p. 437a. (117) /bid. c. 1, n. 3, p. 394a. (118) l. PEcHAM, Expositio, c. 1, p. 31s., in nota 14 (ed. Firmamentum trium ordinum, Venetiis 1513, pars III, f. 72vb). (119) /bid. 32-44. (120) !bid. 44. (121) /bid. c. 3, p. 50. (122) IDEM, Canticum pauperis, Ad Claras Aquas 1949, 203. (123) IDEM, Tractatus pauperis, c. 9, p. 27 (ed. A. O. LITTLE, Fratris loannis Pecham quondam archiepiscopi cantuariensis tractatus tres de paupertate, Aber– doniae 1910).

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz