BCCCAP00000000000000000001315
250 Elizondo divinum officium celebrandum voto adstrictus est >>, adiecit; et videtur Hugonem eandem normam autumare pro requisitis ad officium praedi– cationis in praxim deducendum (110). In regulae expositione Hugo de Digna, verba « Promittentes vitam semper ... >> declarans, dicit fratres minores non promittere vivere se– cundum regulam aut morum correctionem secundum eam, sed vovere absolute regulam ideoque non addere verba <<Vivendo in obedientia, sine proprio et in castitate >>. Consequenter ex professionis voto debent observare tria vota essentialia partibus integrantibus specificata, quae sunt observantiae regulares et quae ad voti integritatem reducendae sunt. Fratres vovent regulam prout ipsa eos obligat sibi, scilicet, consilia ut consilia, exhortationes ut exhortationes, praecepta ut prae– cepta (111). Huius auctoris sententia clara est: quae obligant in regula eo obli– gant, quia reducenda sunt ad tria vota substantialia, ideoque fratres ad ea tenentui quia de illis votum emiserunt. Haec Hugonis theoria, a spiritualibus admissa et evoluta (112), magnum saec. XIII exercuit influxum etiam in legitimam ordinis traditionem. Primo Hugonis doctrina videtur a sancto Bonaventura admissa esse. In sua e~positione, explicans caput primum regulae dicit fratres minores vovere << totam regulam >>, partim ad observantiam, partim vero ad reverentiam, id est, quando non habentur praecepta (113). In fine expositionis quaerit auctor de regulae praeceptis. Tria distinguit eo– rumdem genera: primum ea omnia comprehendit quae sub expresso praecepti vero imponuntur; haec << sic transeunt in votum ut in nullo eorum ardo valeat dispensare>> (I 14). Secundum genus comprehendit quae sub verbo << tentionis >> imponuntur, in quibus potest ordo dispensare in particulari, aliquibus casibus exceptis, ut accidit, si intentio sit re– gulae << omnino praeceptorie obligare>> (115). Tertium genus obligationum (110) /bid. 289. (111) IDEM, Expositio, c. 2, f. 48rv. (112) Cf., v. gr., UBERTINUS DE CASALE, Responsio, in ALKG 3 (1887) 58s. (113) s. BONAVENTURA, Expositio, c. 1, n. 3, p. 394a. (114) /bid. Conclusio, n. 1, p. 436b. (115) Ibid. Conclusio, n. 2, pp. 436b-437a.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz