BCCCAP00000000000000000001315

De evangelii et regulae franciscariae 249 Hugo de Digna, e contra, magis explicite loquitur et aperit novam solutfonis viam in tribus tractatibus rem nostram attingentibus, scilicet: Expositio regulae fratrum minorum (105), Disputatio ínter zela– torem paupertatis et inimicum domesticum eius (106) et imprimis De finfbus paupertatis (107), in quo suae sententiae fundamenta iecit. Cum aliquod praeceptum imponatur, ait, ea omnia imponuntur sine quibus non potest illud adimpleri. Eodem modo, si quis votum emittit eo ipso vovet omnia sine quibus non potest votum adimplere. Ad voti integritatem pertinent ea quae si abiciuntur professus habetur ut apostata et religionis transgressor. Nullus horno, cuiuscumque sit auctoritatis, potest umquam in sollemni paupertatis et continentiae voto dispensare. Fratres minores extremam promittunt paupertatem, qu~e omnem proprietatem excludit et decem qualitatibus est insi– gnita, inter guas habentur vilitas et numerus vestium, pedum nuditas, equitandi interdictum, praeceptum non recipiendi denarium (108). Fratres ad ea omnia se voto adstringunt, ideoque nec" in speciali nec irt communi possunt aliquid facere quo externae paupertatis insignia destruantur (109). Ordo fratrum minorum << in personis aliquibus ad (105) Ed. Monumenta ordinis minorum, Salmanticae 1506, tr. II I, ff. 45r-75v. (106) Ed. Firmamentum trium ordinum, Verietiis 1513, pars III, ff. 129vb-133va. (107) Ed. C. FLOROVSKY, De finibus paupertatis, auctore Hugone de Digna, OFM. (Texte inédit), in AFH 5 (1912) 277-290. (108) Huoo DE DIGNA, De finibus paupertatis, 284s. « Primum [insigne] qui– dem est quod -iis qui· veniunt ad ordinem indicitur in usus pauperum eroganda facultas. Secundum vero habitus deformitas. Tertium vestimentorum vilitas. Quar– tum mutatoriae vestis ablata numerositas: Quintum lniuriis terrae et aerls pedum· exposita immediata nuditas. Sextum interdicta equitandi pompositas. Septimum peregrinatio ve! instabilitas. Oétavum victus et vestitus mendicata necessitas. Nonum acquirendi pecuniam sublata possibilitas. Decimum vero vocabuli despi– cabilitas; Nominis vero despicabilitas ob hoc inter insignia paupertatis numeratur extremae, quod insignae familiarius humilitatis est, quae spiritus est pauper– tatis ». /bid. 283. (109) << Ordo autem minorum pariter in universis et singulis voto adstrictus est ad observantlam insignium extremae paupertatis. Ordini igitur minorum neque in universis neque in singulis licitum est aliquibus uti unde sequatur destructio insignium extremae paupertatis ». /bid. 288.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz