BCCCAP00000000000000000001315

248 Elizondo Difficile est determinare utrum beatus Franciscus voluerit suos discipulos ad praecepta gravia obligare necne. Quamvis nobis videatur hoc negare absolute non posse, difficilior habetur quaestio: ubinam habentur argumenta ad talem sententiam probandam? Quin hic veli– mus materiam alia occasione dilucidatam indagare (98), intendimus obligationum fontem, in quantum possumus, determinare. _Sanctus Franciscus in capite secundo regulae praescribit: << Finito vero anno probationis recipiantur ad obedientiam promittentes vitam istam semper et regulam observare >> (99). Ex hac clausula videretur fratres minores ad obligationes graves teneri ex voto regulam ser– vandi. Etsi hoc non possit apodictice demonstrari (100), tamen mo– dus loquendi seraphici patris, saeculi XIII decursu magnum exercuit influxum. Oregorius IX supponit et declarat in regula esse quaedam quae sub gravi obligant et sunt << ea quae in ipsa regula praeceptorie vel inhibi– wrie sunt expressa >>. Romanus pontifex non loquitur de voto facto nec memorat regulae clausulam << Promittentes vitam islam ... >>, etsi transcribat eiusdem initium et finem, in quibus evangelii observantia inculcatur imo et eiusdem adimpletionis promissio recordatur (101). Videretur regula eo tantum obligare quia in ipsa praecepta continentur. Haec solutio denuo ab Innocentio IV prolata est (102). Quatuor magistri supponunt etiam existentiam gravium obligatio– num et loquuntur generice diversis in locis ad hanc sententiam propu– gnandam de regulae intentione (103), de intentione sancti Francisci in testamento expressa (104). Ulterius non quaerunt de concreto obliga– tionum fonte. (98) Ibid. 29-64, 125. (99) Regula, c. 2, p. 65. (100) Cf. FJDELIS [ELIZONDO] DE PAMPLONA, op. cit. 62s. (101) Quo elongati, 229b. (102) Ordinem vestrum, 238a. (103) QUATUOR MAGISTRI, Expositio, v. gr., c. 2, p. 130s., 133, 136; c. 8, p. 160; c. 9, p. 163. (104) Ibid. c. 1, p. 125; c. 5, p. 149.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz