BCCCAP00000000000000000001315
246 Elizondo profitetur (scilicet, regulam observare), etiam ad haec tria restringi. Secus fratres minores et ad universum evangelium ex voto professionis tenerentur, quod explicite Nicolai menti contradicit et verbis. Igitur franciscani universam debent regulam observare, sed praecepta ut praecepta, consilia ut consilia. Promissio legislationem observandi debet tantum contrahi ad tria praecipua evangelica consilia (93). Eadem sententia in alio breviori responso ad Ubertinum defendi– tur (94). Ante bullam Exivi de paradiso sic possumus dividere quaestionis provincias: spirituales autumant fratres minores ad omnia in regula contenta (saltem aliquo modo, quia loquuntur confuse et aliquando sophistice) ex voto professionis obligari. E contra communitas affir– mat ad tria substantialia vota fratres minores tantum teneri, ad cetera vero in legislatione proposita obligari prout in ipsa apparet, scilicet, ad praecepta ut ·praecepta, ad consilia autem ut consilia. - Commissio a Clemente V instituta, duarum sententiarum argu– menta cognoscens et considerans, hanc protulit quaestionis solutionem: franciscani ex professione ad tria dumtaxat tenentur vota quae nomi– natim profitentur, ad alia vero in regula expressa obligantur quatenus 1psa praeceptorio vel aequipollenti modo imponantur (95). Clemens V aperte affirmat fratres · regulam voventes non posse obligari ad alia quae in ea non ponuntur, cum votum necesse sit ut circa materiam certam emittatur. Certe tenentur ad tria evangelica vota obedientiae, paupertatis et castitatis, insuper et ad omnia alia quae praeceptorie vel aequipollenti modo imponuntur (96). Ex dictis ciare eruitur ordinis traditio, spiritualibus exceptis, sera– phici patris verbis suffulta et tum a romanis pontificibus tum a legisla– tionis commentatoribus propugnata: franciscat1i, cum promittunt regu– lam servare, non adstringuntur ad omnem eiusdem partem, sed ad ea tantum quae in ipsa praecipiuntur. (93) Religiosi viri, 664s., 670s. (94) Sapientia aedi/icavit, in ALl(G 3 (1887) 95s. (95) Relatio, 159s. (96) Exivi de paradiso, a. 1s., p. 233ss.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz