BCCCAP00000000000000000001315
De evangelii et regulae franciscanae 245 simpliciter regulam, ait, non tenetur ad singula eiusdem puncta sub poena peccati mortalis. Hoc probatur sive ex iure divino sive ex regu– larum intentione, sive ex iure ecclesiastico sive ex voti forma. Olivi in hac ultima ratione insistens autumat hunc regulam vovendi modum esse consonum, perfectum, imo perfectissimum, et securum, reiciens hac in ultima affirmatione sententiam illorum qui dicunt cautius pro– fiteri aliam professionis formulam pronuntiantes. Qui regulam pro– mittunt ad omnia obligantur << sine quibus regula non potest subsistere >>, sed << ex vi talis voti tenentur ad praecepta regulae tamquam ad prae– cepta, ad eius vero consilia tamquam ad consilia >>; secus frater minor qui regulae consilia violaret mortaliter peccaret, quod non potest admitti (90). In disceptatione ante bullam Exivi de paradiso, in scriptis directe in eam influentibus, Ubertinus de Casale, etsi theoretice admittat non omnia in regula memorata fratres obligare, tamen practice (verbis et sententia aliquanto confusis) autumat demonstrare ipsos ad omnia aliquo saltem modo teneri (91). Praeterea explicans clausulam << Pro– mittentes vitam istam semper et regulam observare >> ait: << Aperte patet ex regula quod votum perfectionis nostrae adstringit nos ad istam vitam seu modum vivendi expressum et contentum in regulae totius decursu et quod observantia totius regulae et vitae in ea descriptae et expresse eo modo quo ibi ponitur sub voto nostrae perfectionis includitur >> (92). Communitas ordinis, bulla Exiit qui seminat innisa, contra Uber– tini doctrinam scribens, ait: fratres minores formula professionis non promittunt absolute regulam observare, sed cum modificatione (<< viven– do in obedientia, sine proprio et in castitate >>). Cum Nicolaus III affirmet ea quae dicuntur in principio regulae indeterminate circa observantiam evangelii, debere restringí pet verba << vivendo in obedientia ... >>, ita ut dumtaxat ad obedientiam, paupertatem et castitatem fratres obligentur, eodem modo debere id, quod in formula professionis quasi indeterminate (90) /bid. 146-164. (91) Rotulus, 94. Communitas ordinis hoc sensu intellexit. Cf. Sapientia aedi– ficavit, in ALI(O 3 (1887) 96. (92) Rotulus, 98s. Laurentlanum. - An. 11 16
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz