BCCCAP00000000000000000001315
244 Elizondo regulam (84) non placuit fratribus minoribus. Gulielmus de Mara, post medietatem saec. XIII celeberrimum tune temporis conscripsit opus Correctorium fratris Thomae nuncupatum. in quo sancti Thomae sententias diversis in scriptis propugnatas impugnat et etiam hanc auctoris doctrinam de professionis formulis (85). Sed contra Gulielmi opusculum diversa prodierunt fratrum praedicatorum scripta et Cor– rectoría corruptorii appellata (86), in quibus aliquando ultra Thomae doctrinam aliqua videntur insinuare. Sic, e. gr., correctiorum Sciendum affirmat, non solum contra Gulielmi sed etiam contra sancti Thomae sententias, religiosum voventem absolute regulam videri ad singula eiusdem voto se obligare (87). Nicolaus I I I doctrinam hucusque admissam repetit et explicat. Quamvis sanctus Franciscus dicat fratres debere .promittere << vitam semper et regulam observare >>, tamen cum ipse aliquando praecipiat, prohibeat, consulat, moneat et exhortetur, aperte demonstrat eum non velle ad omnia in regula contenta fratres obligare. Igitur fratres << ex voto professionis >> non eodem modo tenentur ad ea quae in ipsa legislatione traduntur: ad praecepta ut praecepta, ad reliqua << de bono et aequo >> (88). Petrus Ioannes Olivi, post bullam Exiit qui seminat, Nicolai 111 decretali innisus, specialem de hoc tractatum redegit (89). Vovens (84) 2-2, q. 186, a. 9 ad 1. (85) « Secundum quod dicit quod illi cautius profitentur qui non profitentur regulam sed vivere secundum regulam et adhuc cautius aliqui profitentur regulam in aliquibus religionibus qui profitentur tantum secundum regulam obedientiam, in his verbis insinuat quod ingredientes religionem non debent profiteri regulam, alioquin minus caute faciunt. Et hoc reputamus falsum >>. GuLIELMUS DE MARA, Correctorium fratris Thomae, editum a P. OLORIEux una simul cum Le correcto– rium corruptorii « Quare », l(ain 1927, 305. (86) Cf. P. GLoRrnux, Le correctorium corruptorii « Quare >>, Kain 1927; J.-P. MüLLER, OSB., Le correctorium corruptorii << Circa >> de Jean Quidort de París, Romae 1941; IDEM, Le correctorium corruptorii << Quaestione >>, Romae 1954; IDEM, Rambert de' Primadizzi de Bologne, Apologeticum veritatis contra corruptorium, Citta del Vaticano 1943; IDEM, Le correctorium corruptorii <r Sciendum », París 1956. (87) P. OLORIEux, Le correctorium corruptorii « Sciendum », Paris 1956, 279-282. (88) Exiit qui seminal, a. 1, pp. 186-190. (89) Ouv1, Quaestio de voto, in Antonianum 16 (1941) 143-164.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz