BCCCAP00000000000000000001315

De evangelii et regulae franciscanae 243 Gregorius IX silet de hac quaestione, quamvis ex principiis in quae– stione evangelii prolatis indirecte sed ciare eiusdem sententia deduca– tur, scilicet: fratres non tenentur ad universae regulae observantiam, sed tantum ad ea quae eis sunt praeceptorie imposi'.:a (77). Idem sentit Innocentius IV (78). His innisi fundamentis auctores qui ante bullam Exiit regulam inter– pretarunt eadem autumant generalia principia. Quatuor magistri, etsi directe quaestionem non tangant, expresse admittunt Gregorii IX sententiam (79). Hugo de Digna, explicite de a:.-gumento scribens, asserit fratres ex professionis formula videri magis .quam alios reli– giosos obligari; fratres minores universam regulam debere observare, sed tantum eo modo quo in ipsa ponatur; ita << ut quod consulitur sit nobis consilium, quod praecipitur sit nobis praeceprum ... Obligantur itaque regulae prout nos obligat ipsa sibi, quam constat habere consilia, manita er mandara >>. Et circa hoc advertit: << Tutwn arbitrar intentio– nem dirigere profitentis >> (80). Eamdem sententiam tenet sanctus Bona– ventura dicens fratres vovere totam regulam << secundum intentionem mandatoris, partim ad observantiam, ut praeceptorie imposita, partim ad reverentiam >>, ideoque erronee quidam asserere;: voventes regulam ad omnia in ipsa contenta obligari, nam hoc ab ea reicitur, << quae expresse distinguit monitiones a praeceptis >> (81). Ioannes Pecham (82) et Ioannes Valensis (83) in suis expositionibus silent de argumento. Iam igitur ciare deducitur sententia tum romanorum pontificum tum expositorum super regulae · obligationibus: non omnia in ipsa contenta obligant, sed tantum quae praeceptorie :mponuntur. Alia ex parte opinio sancii Thomae iuxta quam cautius profitetur vivere secundum regulam et adhuc cautius obeé.ientiam secundum (77) Quo elongati, 229b. (78) Ordinem vestrum, 238a. (79) QuATUOR MAGISTRI, Expositio, c. 1, p. 125s. (80) Huao DE DIGNA, Expositio, c. 2, p. 48rv. (81) s. BONAVENTURA, Expositio, c. 1, n. 3, p. 394a; c. 2, n. 12, p; 401a. (82) I. PECHAM, Expositio, c. 1, pp. 30-47; c. 2, p. 475s. (83) IoANNES VALENSIS, Expositio, ed. Firmamentum trium ordinum, Vene– tiis 1513, pars III, c. 1, ff. 99vb-100rab; c. 2, f. 100vab.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz