BCCCAP00000000000000000001315

242 Elizondo emissam indicare, sicuti in aliis saeculi XIII scriptis apparet (74), tamen aliquid amplius in regula franciscana videtur continere. Saltem tempore sancti Francisci non adhibebatur formula qua tria vota specifice enuntiarentur, ut postea legitur in narbonensibus consti– tutionibus. Imo hic modus professionis non habebatur in ordine mino– rum pluribus annis ante annum 1260. Celeber enim Hugo de Digna, qui spiritualium pater et magíster potest censeri, in sua regulae expositione circa annum 1252 scripta, maiores censere videtur esse obligationes fratrum ex sua professione ortas, quam aliorum religioso– rum, hoc suffultus fundamento: promittere regulam nude et simpliciter ad maiora obligat, sicut faciunt fratres minores, qui hanc vovent sine ulla specificatione, cum non addant << vivendo in obedientia, sine proprio et in castitate >> (75). Si ergo hoc terhpore formula tria vota specificanti non utebatur, certe nec tempore beati Francisci. Impossibile enim est quod sanctus hanc formulam adhibuisset vel ad eam exhortatus esset et postea fratres eam in oblivionem duxissent, maxime si prima regulae verba considerantur, in quibus tria distincta vota memorantur, et oblivioni non detur factum quod regulae verba << promittentes ... regulam obser– vare>> ad formulam a constitutionibus generalibus elargitam transie– runt. Ideo hoc possumus stabilire principium: usque ad annum 1260 fratres non adhibebant in professione formulam tria vota specificata exprimentem, sed tantum regulae _observantiam promittebant. Sed quomodo haec formula intelligi debebat? Certe verba ambigua sunt et multis disceptationibus obnoxia. Ipse sanctus Thomas tres professionis formulas enumerans affirmat: 'qui vovet regulam non pro– mittit servare universam regulam sed tantum vitam regularem quae in tribus votis essentialiter consistit; ideo cauzius alii religiosi vovent vivere secundum regulam; et in aliis religionibus adhuc caurius profi– tetur obedientiam secundum regulam (76). (74) Sancta Agnes, ad suam sororem sanctam Claram scribens, Ioquitur de religiosis sui monasterii: << Omnes me cum iucunditate magna et gaudio suscepe– runt et devotissime cum reverentia mihi obedientiam promiserunt >> (Chronica 24 generalium, in Analecta Franc. 3 [1897] 176). (75) Huao DE DIGNA, Expositio, c. 2, f. 48r. (76) s. THOMAS, Sum. theol., 2-2, q. 186, a. 9 ad l.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz