BCCCAP00000000000000000001315
De evangelii et regulae franciscanae 241 Nobis videtur seraphicum patriarcham non adhibuisse aliquam formulam qua tria vota distincte emitterentur, quamvis iam in primis constitutionibus generalibus anni 1260 haec appareat, imo, etsi in capite primo regulae tria vota .enumerantur (69) et hoc etiam in prima regula habeatur (70). Putamus seraphicum patrem usum esse formula explicite tantum obedientiam asserente vel regulam observandam affir– mante. In regula enim bullata dicitur: « Frater Franciscus promittit obedientiam et reverentiam domino papae Honorio >> (71), quod sub– stantialiter repetitur in regula prima (72), in redactione aperte ante annum 1221 facta, cum nominetur Innocentius loco Honorius, qui hoc anno ecclesiatrt regebat (73). Et in capite secundo duarum redac– tionum iidem termini habentur: Regula I << Finito vero anno et termino probationis recipiatur ad obedien– tiam (p. 26). Alii vero fratres qui promiserunt obedientiam, ha– beant ... >> (p. 27). Regula JI << Finito vero anno probationis recipiantur ad obedientiam, pro– mittentes vitam istam. semper et Regulam observare (p. 65). Et illi qui iam promiserunt obedientiam, habeant ... >> (p. 65). Semper ponitur eadem formula, quae, etsi non semper significet mo– dum concretum professionis, quia aliquando videtur tantum professionem (69) « Regula et vita minorum fratrum haec est ... evangelium observare vivendo in obedientia, sine proprio et in castitate >> (Regula, c. 1, p. 63). (70) Regula I, c. 1, p. 25. (71) Regula, c. 1, p. 63. (72) Regula I, Prologus, 24. (73) De regularum franciscanarum formatione cf. C. l(vBAL, Die. Ordensre– geln des heiligen Franz von Assisi und die ursprüngliche Verfassung des Minoritenor– dens. Ein quellenkritischer Versuch, Leipzig und Berlin 1915; D. MANDié, OFM., De legislatione antiqua ordinis fratrum minorum, Mostar 1924; A. QuAGLIA, OFM., L'originalitd d~lla Regala francescana, Sassoferrato 1943 (ed. 2 Sassoferrato 1959); IDEM, Origine e sviluppo della Regala francescana, Napoli 1948; 1(. EssER, OFM., Zur Textgeschichte der Regula non bullata des hl. Franziskus, in Franziskanische Studien 33 (1951) 219-237; L. CASUTT, OFM. Cap., Die iilteste franziskanische Le– bens/orm. Untersuchungen zur Regula Prima sine Bulla, Graz-Wien-l(oln 1955.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz