BCCCAP00000000000000000001315
De evangelii et regulae franciscanae 239 nulla habetur mentio de evangelii observatione nec in clausula m1- tiali nec in clausula finali. In capite vigesimo secundo sanctus patriar– cha sic fratres exhortatur: << Teneamus ergo verba, vitam et doctrinam et sanctum eius evangeiium >> (51). Et in capite primo: << Regula et vita istorum fratrum haec est, scilicet vivere in obedientia, in castitate et sine proprio et domini nostri Iesu Christi doctrinam et vestigia sequi >> (52), tres adiungens textus evangelicos ad tria vota respicientes. Ex his primae regulae clausulis eruitur etiam evangelium, doctrinam et vesti– gia Christi fratres non obligatorio modo sequi debere, sed ut sublime ideale semper prae oculis habere. Ad has primae regulae clausulas videtur trahendas esse et clausulam initialem et clausulam finalem regulae bullatae. 5. - Fratres minores peculiari modo debent evangelium ut nor– mam, utique non tantum iuridicam, toto corde adimplere, ita ut illi qui evangelii adimpletionem in praxi negligant, corpus franci– scanum minime vero animam possideant. I l. - De regulae franciscanae obligatione. Duas de argumento quaestiones perpendere intendimus: 1) quae– nam regulae dispositiones fratribus imponantur; 2) quisnam sit fons harum obligationum. 1. - De obligatione universam regulam observandi. Sanctus Franciscus sua in regula praecipit ut fratres promittant << vitam istam semper et regulam observare >> (53) et ut obediant suis ministris << in omnibus quae promiserunt Domino .observare >> (54) et, si agnoscerent << se non posse regulam spiritualiter observare >>, ut ad ministros recurrant (55). Et ante mortem fratres monet suum testa– mentum non esse aliam regulam, sed ideo scriptum esse << ut regulam (51) S. FRANCiscus, Regula I, c. 22, p. 56 (Opuscula, Ad Claras Aquas 1949). (52) !bid. c. 1, p. 25. (53) Regula, c. 2, p. 65. (54) Regula, c. 10, p. 72. (55) Regula, c. 10, p. 72.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz