BCCCAP00000000000000000001315

238 Elizondo denarios non recipiendi (c. 4); sed habentur et alia non pauca quae in evangelio non memorantur, v. gr., prohibitio ingrediendi monacharum monasteria (c. 11), non exercendi munus patrinorum (c. 11), praecepta · recurrendi ad ministros provinciales in casibus reservatis (c. 7), habendi ex fratribus ministrum generalem (c. 8), conveniendi ad capitulum generalem (c. 8), deponendi superiorem generalem determinatis in casibus (c. 8), dicendi divinum. officium vel pater noster (c. 3), ieiu– nandi (c. 3), non praedicandi sine facultate a ministro generali con– cessa (c. 9) et contra episcopi voluntatem (c. 9), in práxim deducendi omnia quae in Regula stabiliuntur quoad habitus formam et quoad receptionis et professionis modum (c. 2), etc. Haec omnia praecepta non possunt dici consilia evangelica nisi in quantum spiritum evan:– gelii redolent (50). Putamus ergo, quod, si romani pontífices de con– siliis evangelicis loquantur, potius quam ad rem, ad vulgarem denomi– nationem attendebant, imprimís quia sic a fratribus quaestio propo– nebatur, utique initio et fine regulae innisis, in quibus clare statue– batur regulam franciscanam in hoc stare, scilicet, in evangelii adimple– tione a religiosis franciscalibus promissa. 4. - Ideo, nobis videtur, salebrosis saec. XIII quaestionibus iam superatis, clarius, brevius et verius posse hodie affirmari fratres, minores iuridice, sicuti et alii religiosi, non teneri ad evangelii obser- · vantiam, sed tantum ad tria communia vota. Et hoc, quamvis sera– phicus pater, suam animam et intimum cor pandens, sanctum evan– gelium fratribus totis viribus sollemniter recommendasset. In Regula I (50) Ad rem Olivi: « Si vero quaeras quomodo in hac deffinitione omnia prae– cepta ve! capitula regulae continentur aut quomodo omnia spectant ad evange– lium Christi, cum de habendo unum generalero ministrum aut unum cardinalem protectorem et correctorem aut de dicendo officium romanae ecclesiae ve! de ieiu– nando sexta feria et sic de pluribus aliis nulla mentio fiat in evangelium Christi. Dicendum quod omnia reducuntur ad evangelium Christi aut directe aut quia conferunt aci eius debitam et regularem observantiam aut etiam quia sunt quae– dam subdeteriorationes generalitatis consiliorum Christi, quas quidem subdeterio– rationes non oportuit Christum per se tune exponete, sed partim per Spiritum Sanctum partim per suos ministros debuerunt suis temporibus tradi » (Declaratio, Prologus, f. 107rb).

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz