BCCCAP00000000000000000001315

De evangelii et regulae franciscanae 237 secundum hanc commissionem religiosi ad universum evangelium non obligantur (48). Clemens V, antequam ad conclusionem perveniat, statum quae– stionis breviter exponit: .primo allegans tres illas clausulas regulae a nobis in initio memoratas quae disceptationis constituunt fundamen– tum; et secundo affirmans his clausulis innisos aliquos autumare fra– tres minores ad omnia evangelii consilia teneri, alios vero defendere ad sola tria consilia obedientiae, castitatis et paupertatis et ad ea quae sub verbis obligatoriis exprimuntur. Postea quaestionem dirimit bipartitam faciens distinctionem: consilia evangelica ve! sunt a regula memorata vel non. Hoc in secundo casu ea non obligant, cum votum determinatum debeat materiam certam habere et ex ipsa regula erua– tur mens sancti Francisci ad haec consilia non obligandi; nam si contra– rium voluisset vane et superflue, aliis praetermissis, aliqua evangelii consilia in regula memorasset. Evangelica vero consilia quae in eadem ponuntur obligant stricte fratres eatenus quatenus ad tria vota obe– dientiae, paupertatis et castitatis pertineant et sint obligatorio modo imposita (49). Ex omnibus quae hucusque diximus haec, ut putamus, principia deducuntur: 1. - Fratres minores vi regulae non tenentur ad universum evangelium. 2. - Fratres non tenentur ad ea consilia evangelica quae in regula non ponuntur. 3. - Consilia evangelica quae rriemorantur in regula vel sunt praeceptorie imposita ve! non. Ad illa fratres tenentur, ad ista vero non. Sed potest etiam quaeri: haec consilia sic dicta evangelica a regula imposita et a romanis pontificibus et regulae expositoribus memorata, sunt revera consilia evangelica? Possumus sic distinctionem facere: sunt aliqua quae in evangelio plus minusve apparent, v. gr., praecepta non habendi piures tunicas (c. 2), calceamenta non portandi (c. 2), (48) Relatio, 159. (49) Exivi de paradiso, a. 1s., p. 233ss.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz