BCCCAP00000000000000000001315

236 Elizondo Auctor scripti Beatus vir appellati, ex spiritualium familia, ean– dem sententiam defendit autumans fratres teneri ad evangelii obser– vantiam sicut tenebantur apostoli, ideoque ad omnia eiusdem consilia in regula posita, cum ·omnia in eadem memorata ad tria vota possint reduci (45). Communitas vero ordinis contra Ubertinum scribens et bulla Exiit qui seminal suffulta, aperte confitetur fratres minores, quamvis inde– finite promittant evangelium, ad tria tantum praecipua consilia evan– gelica obligari, nisi aliud a vovente determinetur. Alia ex parte, etsi omnia in regula contenta ad haec tria contrahi possunt, quaedam ad ea reducuntur obligatorio modo, quaedam autem << ex condecentia status >> ideoque fratres ex voto non adstringunt. Circa beati Francisci intentionem, Gregorius IX et Nicolaus II I ciare affirmant se regulae interpretationem facere secundum eiusdem intentionem. Igitur magis credendum est romanis pontificibus quam Ubertino. Quatuor magistri eandem tenuerunt sententiam. Imo, etsi contrariam sustinuissent (et hoc etiam de sancto Bonaventura et de Ioanne Pecham dicatur), nulla vis ex eo obtineretur, quia ipsi ante bullam Exiit scribentes per bullam ciare se exprimentem evincerentur (46). In alio communitatis scripto breviter dicitur: fratres non tenentur praeceptorio modo abso– Iute ad evangelii observantiam, sed ad illud specificatum tribus votis obedientiae, paupertatis et castitatis, nec etiam stricte tenentur ad omnia evangelii consilia in regula memorata, sed tantum ad ea quae verbis obligatoriis imponuntur (47). Commissio pontificia ad bullam Exivi de paradiso praeparandam instituta ne verbum quidem habet · explicite de evangelii adimple– tione. Clausulam << Regula et vita minorum fratrum ... et in castitate >> explicaos, << ubi agitur de obligatione voti fratrum >>, affirmat fratres ex voto professionis teneri << ad observantiam trium votorum quae nomina– tim promittunt >>, equidem non absolute sed cum modificationibus a regula praescriptis. Hoc, etsi implicite, evidenter demonstrat quomodo (45) Beatus vir, 220-228. (46) Religiosi viri, 664-667. (47) Abbreviatura, 66s.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz