BCCCAP00000000000000000001315
De evangeli~ et regulae franciscanae 235 << quae in eadem Regula praeceptorie vel inhibitorie seu sub verbis aequipollentibus sunt expressa >>, ideoque ad ea dumtaxat fratres obli– gantur. Reliqua vero consilia quae ponuntur sub· verbis exhortationis, monitionis vel instructionis eatenus debent de bono et aequo seu extra strictam obligationem fratres adimplere quatenus per professionem se obtulerunt holocaustum Domino et imitatores ~anti patris se eff.e– cerunt (40). Petrus Ioannes Olivi, quamvis asserat omnem régulae partem ad sanctum evangelium reduci (41), tamen ciare expcnit et defendit vo– ventem simpliciter evangelium non teneri sub gravi ad omnimodam evatÍgelii observationem (42). Contra huiusmodi pontificias regulae declarationes sic voc~ti spi– rituales suas rígidas sententias propugnarunt, Ubertinus .de Casal_e clausulam regulae initialem explicans, in qua << nostrae vitae et regulae et totius perfectionis evangelicae quaedám summaria definitio et recol– lectio continetur >> (43), etsi theoretice Nicolai III doctrinam admittat, practice eam respuit; nam eo ipso, ait Ubertinus, quod papa asserit vitam fratrum esse vitam quam Christus et retinuit et apostolis impo– suit, supponit quod quidquid in regula franciscana ~vangelicam consti– tuit perfectionem, in aliquo ex tribus modis ab ipsa prolatis (scilicet, obedientia, paupertate et castitate) continentur. Et cum omnis per– fectio evangelica possit ad illa tria reduci, non excluduntur hac expres~ sione (<< vivendo in obedientia, sine proprio et in castitate >>) cetera quae in regula habentúr; ad ea enim obligantur ex voto professionis prout in ipsa regula traduntur. Praeterea apprime attendendum est sancti Francisci intentioni sive voluntati, qui et ·auctoritate apostolica con– ditor regulae fuit et eam ex divina revelatione accepisse asseruit. Ipse vero multis in locis dicit_ fratres integram evangelicam perfectio– nem promittere debere. Idem sentiunt quatuor magistri, sanctus Bona– ventura et Ioannes Pecham (44). (40) Exiit qui seminat, a. 1, pp. 186-190. (41) Ouv1, Declaratio, Prologus, f. 107rb. (42) IDEM, Quaestio de voto, 146~159. (43) Rotulas, 93. (44) Rotulas, 94.
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz