BCCCAP00000000000000000001315

234 Elizondo Quatuor magistri, ad solutionem Gregorii IX convolantes et non obligationem universi evangelii supponentes, quaerunt quaenam eius– dem consilia esse stricte obligatoria. Et solutio offerunt: tenentur fratres « ad ea ad quae in ipsa Regula se obligaverunt >>, non vero ad alia (37). Hugo de Digna ad eamdem solutionem, Gregorii IX senten– tiis innisus, pervenit (38). Iuxta sanctum Bonaventuram non tenentur ad universi evangelii adimpletionem. Et ratio pateos est: si regula quam fratres vovent non eos obligat totaliter, cum in eadem exhorta– tiones habeantur et consilia, multo minus obligat evangelium in rebus de quibus regula non loquitur (39). Nicolaus I I I ampliori modo examinaos quaestionem, haec proferí principia: in initio regulae non dicitur absolute vitam fratrum stare in evangelii observatione, sed subiungitur << vivendo in obedientia, sine proprio et in castitate >>. Igitur quod in clausula finali quasi absolute asseritur, scilícet, fratres promittere evangelii observantiam, redu– cendum est ad tria haec consilia. Et rationes sunt: l) non est probabile sanctum Franciscum unum eumdemque terminum, sub duobus diver– sis significationibus in eadem materia proposuisse, scilicet: cum specificatione ad tria consilia obedientiae, paupertatis et castitatis in regulae initio, et sine specificatione in eiusdem fine; 2) utraque iura, romanum scilicet et canonicum, docent verba eadem debere significatione assumi; 3) si promitteretur absolute evangelii adimple– tio, cum hoc vix aut numquam posset integre observari, talis pro– missio in animarum laqueum converteretur, salva semper tamen pro– fitentium intentione ad omnia evangelii consilia sese protrahente. Ideo fratres e\rangelium promittunt prout traditum est a Christo, scilicet: eiusdem praecepta ut praecepta et consilia ut consilia. Ipse sanctus Franciscus in regula illud affirmat, cum aliqua evangelii consilia fratribus proponat ut consilia, hoc est, sub verbis exhorta– tionis, monitionis et consilii, alia vero ut imposita sub verbis praecep– toriis. Hoc ciare demonstrat sanctum patriarcham non voluisse ad integrum evangelium fratres obligare, sed tantum ad consilia evangelica (37) QUATUOR MAGISTRI, Expositio, c. 1, p. 125. (38) Huao DE DIGNA, Expositio, c .. 1, f. 46r. (39) S. BoNAVENTURA, Expositio, c. 1, n. 2, p. 393b.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz