BCCCAP00000000000000000001315

De evangelii et regulae franciscanae 233 l. - De evangelii adimpletione. Sanctus Franciscus in regula haec scripsit verba: << Regula et vita minorum fratrum haec est, scilicet, domini nostri Iesu Christi sanctum evangelium observare vivendo in obedientia sine pr1prio et in casti– tate >> (31). In capite secundo: << Finito vero anno probationis recipiantur ad obedientiam, promittentes vitam istam semper et regulam obser– vare>> (32). In fine autem: << Paupertatem et humiliiatem et sanctum evangelium domini nostri Iesu Christi quod firmiter i:romisimus, obser– vemus >> (33). His verbis suffulti fratres decursu totius saec. XIII et primorum annorum saec. XIV acriter inter se disceptarunt circa obligationem evangelium observandi. Etenim bis in clausulis ciare asseritur vitam franciscanam in hoc ·stare: in evangelii adimpletione. Ideoque quando fratres promittunt in professione vitam franciscanam observare, cum haec in evangelii observantia consistat, aliis verbis illud promittunt, quod evidenter apparet. ex clausula finali, in qua aperte affirmatur fratres firmiter promisisse evangelii adimpletionem (34). Romani pontifices saec. XIII hanc protulerunt solutionem: iuxta Gregorium IX fratres minores non tenentur ad integrum evangelium; tantum obligantur ad eii..Isdem consilia << quae in ips:z regula praecep– torie ve! inhtbitorie sunt expressa >>; ad alia vero comilia (et iam ali– quantulum obscure loquitur) non tenentur << nisi ad ea, ad quae magis de bono et aequo vos obtulistis holocaustum Domino medullatum per contemptum omnium mundanorum >> (35). Innocentius IV breviter sed concinne loquens affirmat regulam iniungere evange1ii observantiam, sed hoc sensu: fratres dumtaxat tenentur ad_ evangelica consilia quae praeceptorie vel inhibitorie imponuntur (36). (31) Regula, c. 1, p. 63. (32) Regula, c. 2, p. 65. (33) Regula, c.. 12, p. 74. (34) Tres regulae clausulae supra transcriptae memorantur a Nicolao III, Exiit (a. 1, p. 186s.), et Clemente V, Exivi (a. 1, p. 233). Gregorius IX autem, Quo elongati (p. 229b), silet de secunda. (35) Quo elongati, 229b. (36) Ordinem vestrum, 238a.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz