BCCCAP00000000000000000001315

232 Elizondo Ostendam vos, in quo Ubertinus invehit contra scriptum a: com– munitate exaratum et continens responsum ad Rotulum (24); Super tribus sceleribus, in quo communitatis sententia circa usum pauperem confutatur (25). Ex parte communitatis Clemens V sequentia hab.uit opuscula: Religiosi viri, quod contra Rotulum Ubertini constituit docu– mentum, eamdem structuram eumdemque ordinem habens (26); Super dorsum meum, quod contra libellum Ostendam vos scriptum est (27); Circa materiam de usu paupere, de hac difficili quaestione agens (28); Vidi de ore draconis, contra Super tribus sceleribus redactum (29). Sed romanus pontifex non omnia in hac disceptatione prodita scripta eodem modo examinavit, nam tum ex relatione a commissione facta tum ex bullae pontificiae attenta lectione cito videtur praecipuos tractatus a commissione et a Clemente examinatos fuisse sequentes, nempe, Rotulus iste Ubertini et Religiosi viri communitatis, ut iam clarissimus Ehrle annotaverat (30). His igitur praelibatis, noster in materia scoptis est investigationem iuridicam instituere circa duo maximi momenti capita, acriter saec. XII 1-XIV disceptata, scilicet: circa fratrum sententiam de obligatione tum ad evangelii tum ad regulae observantiam. (24) Adhuc non est inventus. (25) Ed. HEYSSE, in AFH 10 (1917) 123-174. (26) Ed. CHIAPPINI, in AFH 7 (1914) 654-675; 8 (1915) 56-80. (27) Adhuc non est inventus. (28) Ed. HEYSSE, in AFH 10 (1917) 116-122. (29) Adhuc ignotus. (30) F. EHRLE, in ALKO 3 (1887) 90.

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz