BCCCAP00000000000000000001253

- 25-:- naturalis vocatur collectio praeceptorum iuris naturalis; et sic nominat obiectum synderesis et conscientiae, unius sicut dictantis, et alterius sicut inclinantis. Nam conscientia dictat, et synderesis appetit vel refugit. Et utroque istorum modorum invenitur lex naturalis in diversis locis; hoc tamen ultimo modo accipitur magis proprie. Et sic, ut proprie loquamur, synde– resis dicit potentiam affectivam, in quantum naturaliter habilis est ad bonum et ad bonum tendit; conscientia. ve,o dicit habitum Jntellectus practici; lex vero naturalis dicit obiectum utriusque.· (Sent. II, d. 39, a. 2, q. 1, t. II, pp. 909 y 910.) VIII. La fruición es un acto de la voluntad Quia ergo fruí secundum omnem acceptionem dicit delectationem vel quietem vel utrumque, et omne tale habet rationem boni, et hoc est obiec– tum voluntatis: ideo loquendo essentialiter, frui est actus voluntatis. Sed quia voluntas nec delectatur nec quietatur nisi in eo, quod cognoscit vel per fidem vel per speciem, et in eo, quod habet per spem vel in re, ideo. actus aliarum virium ad hunc disponunt, non tamen sunt ipsum fruí, essen– tialiter loquendo... Ad illud: Visio est tota merees; dicendum, qu~d illud non dicitur proprie, sed per concomitantiam,. quia visio et complacentia, in qua est perfecta ratio fruitionis, inseparabiliter se habent. (Sent. I, d. 1, a. 2, q. unic., con– clus., t. I, pp. 36 y 37.) XI. La cooperacrnn de las potencias racional (visio), concupiscible (dilectio) _e irascible ( fruitio) en el acto de la beatitud ...Sed quia substantiale praemium beatitupJnis in Deo consistit, ideo actus gloriae principales sunt, secundum quos anima convertitur in Deum. Et secundum hos actus dotes assignantur, quia secundum hos anima unitur Deo tanquam sponsa sponso; et in iis ditatur et repletur, no solum vigo– ratur. Et ideo dicuntur dotes quasi divitiae animae_ desponsatae. Hos autem actus. quidam dicunt esse tres, quia tria requiruntur ad hoe, quod anima perfecte gaudeat 4e Deo, sdlieet perfecta visio, perfecta dilectio et perfecta ipsius fruitio... · Et ideo aliter dicendum, quod omnes vires, quae habent per gratiam actum in Deum, habebunt per gloriam actus perfectos, evacuatis imper– fectis. Unde. rationalis, cuius est modo credere per fidem, tune videbit aperte; concupiscibilis, euius est amare, diliget tune perfecte; irascibilis,

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz