BCCCAP00000000000000000001253

- 24 - elicere et refrenare actum proprium, nisi rationis actus praecedat, qui dictet, ipsum esse bonum vel malum, perficiendum vel refrenandum. Ex tali enim actu praeambulo voluntas in actu suo incipit complacere vel displicere. Et sic patet, quod libertas arbitrii sive facultas, quae dicitur liberum arbi– trium, in ratione inchoatur et in voluntate consummatur. Et quoniam penes illud principaliter residet, penes quod consummatur, ideo principa– liter libertas arbitrii et dominium in voluntate consistit. Et iterum, quia illud, in quo res inchoatur, se habet per modum materialis; illud, in quo consummatur, se habet per modum formalis. (Sent. II, d. 25, p. I, a. unic., q. 6, conclus., t. II, p. 605.) ...Duplex est iudiciµm rationis: quoddam est in solo dictamine, et hoc est rationis secundum se; aliud est iudicium definitivum, ut fiat vel non fíat, et illud nunquam est sine voluntate. Quantumcumque enim ratio deli– beret, in eam partem terminatur definitivum iudicium, quam praeoptat voluntas. Et ideo, cum dicitur, quod voluntas sequitur iudicium, si intelli– gatur de indicio, quod consistit in solo dictamine, non est. semper verum, quod ad illud sequatur voluntas necessario. Si autem intelligatur de iudicio definitivo, ex hoc non sequitur, quod voluntas sequatur principaliter actum alienum; im.mo potius actum alienum ti:ahit ad proprium. Ad illud, quod refrenatio est mediante actu rationis; dicendum, quod verum est, quod actus rationis requiritur, sed numquam ab illo principa– liter est refrenatio. Quantumcumque enim ratio dictet actum voiuntatis esse malum nunquam voluntas se retrahit, nisi velit, (Sent. II, d. 25, p. I, a. unic., q. 6, in solut. ad dub. 3 et 4, t. II, pp. 605 y 606.) VII. La ley natural y sus relaciones con la conciencia y la sindéresis Synderesis dicit illud quod stimulat ad bonum; et ideo ex parte affec– tionis se tenet... Sicut ratio non potest movere nisi mediante voluntate, sic nec conscientia nisi mediante synderesi; et ideo non sequitur ex hoc. quod sít ex parte cognitivae, i=o potius, quod sit ex parte affectivae... Dicendum, quod est potentia proprie, attamen non nominat potentiam voluntatis generaliter, sed solum voluntatem, in quantum n;1ovetur natu– raliter; nec adhuc universaliter, sed sohunmodo respectu boni honesti, vel eius oppositi .• . Lex naturalis dupliciter accipi potest: uno modo, prout dicit habitum in anima; et sic quia per legem naturalem instruimur et per legem natu– ralem recte ordinamur, dicit habitum, qui comprehendit intellectµm et affectum, et ita comprehendit synderesim et conscientiam. Alio modo lex

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz