BCCCAP00000000000000000001253

·-C:: •,··;-"l;V'·~--~~- 1 APENDICE DOCUMENTAL Presentamos aquí una selección de textos de San Buenaventura - aquellos que nos han parecido más característicos -· referentes a algunas de las materias tratadas. L El libre albedrlo sólo se da en los seres racionales Dicendum, quod absque dubio liberum arbitrium reperitur in solis subs– tantiis rationalibus. Et ratio huius sumitur tum ex parte libertatis, tum ex parte arbitrationis. Ex parte libertatis: libertas enim opponitur servituti. Unde illa sola potentía dicitur esselibera, quae dominium habet plenum tam respectu obiecti, quam respectu actus proprii. Illa autem potentia domi– nium h::tbet ex libertate respectu obiecti, quae non est arctata ad aliquod , genus appetibilis, sed nata est omnia appetibilia appetere et omne fugibile respuere... Cum a'utem bonum con/erens et delectabile nata· sint appeti ab irrationalibus, bonum honestum a solis rationalibus potest appeti; et ideo ·in eis solum reperitur virtus, quae non est ad aliquod genus appetibilis arctata, ac per hoc habens libertatem respectu obiecti. In eis etiam solis reperitur potentia habens libertatem respectu aétus proprii; quod patet. Nam voluntas in rationalibus non solum compescit manum exteriorem vel pedem, sed etiam compescit se ipsam et refrenat, . incipiens odire frequenter quod prius diligebat; et hoc ex sui ipsius imperio et dominio.·In brutis autem animalibus, etsi aliquo modo sit reperire domi– nium respectu actus exterioris, quia bene refrenant aliquando...; respectu tamen actus proprii interioris, videlicet appetitus, dominium non est... Sumitur etiam ratio ex parte arbztrationis. Arbitrium enim--idem est quod iudicium, ad cuius nutuni ceterae virtutes movenfor et obediunt. Iudicare autem illius est secundum rationem completam,, cuius est discer– nere ínter iustum et iniustum, et ínter proprium et alienum. Nulla autem

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz