BCCCAP00000000000000000001240
1643 Studia (Examina) clericos iuvenes moribus probati post tertium sallem gymnasii annum, Anno vero 1931, ut iam supra dictum est. Definitorium Generale die 6 martii decisionem edidit (Analecta, 1931, p. 86) ut nemo ad novitiatum inter cle- ricos admitteretur nisi expleto gymnasiali cursu. Studentes ad omnes actus vitae commu- nis tenentur; primitus autem disciplinae pro- prii lectoris immediate subiecti erant; aucto vero numero lectorum, curae peculiaris di- rectoris commissi sunt, qui tum de eorum externa disciplina cum de spirituali eorum profectu solicitus esse debet. Ad studia promoti ab iisdem iterum remo- veri possunt 6i notabiliter studium neglexe- rint vel defecerint a choro, vel ab oratione aliisque spiritualibus exercitiis aut delique- rint externa immortificatione vel irreveren- tia erga superiores et lectores (Capit, Gen. an. 1667). Constitutiones hodiernae (art. 190) ut quis removeri possit a studiis simplici- ter exigunt ut studia aui exercitia spiritualia neglexerit neque admonitus se emendare stu- duerit. Nota. De Lectoribus, modo speciali agitur sub verbo Lectores, IV. Examina Antiquior de examinibus lex, implicite sal- tem, exhibetur a Constitutionibus editis an. 1575 in quibus statuitur ut ad studia gram- maticae, sacrarum litterarum aliarumque scien. liarum necessariarum pro cognitione sacrae theologiae a P. Vicario Provinciali eiusque Definitoribus vel a Patre Generali promove- rentur, scrutinio secreto, ii tantum Fratres quos invenerint moribus optimos et ad di- scendum aptos; ad studium tamen logicae et philosophiae solummodo post duog annos ab emissa professione candidati admitti possunt. Edicitur insuper ineptos vel indignos a stu- diis excludendos esse quandocumque tales co- gnoseantur (Cap. IX, p. 88). Ante annum 1733 experimentum pro admis- sione ad studia fieri consuevit per concursum coram quinque examinatoribus; anno vero 1733 statutum fuit ut haberetur coram novem examinatoribus (Analecta, 1892, p. 124). Praeter examen admissionis Capitulum Gen, an. 1596 urget quotannis examen circa vitam et mores studentium una cum exclusione eo- rum, qui plena grammaticae intelligentia ca- rent, a studio. Anno 1608 Capit, Gen. prae- cepit intra biennium religionis examen de iu- venum sufficientia in litteris; de illorum ve- ro moribus singulis annis (Monum. ad Const., p. 474), Insuper Capit, Gen. an. 1643 inbet ut studentes antequam a logica ad_philoso- phiam ascendant sedulo examinentur circa logicam; antequam a_ philosophia ascendant ad theologiam sedulo examinentur circa phi- losophiam; nec licentiam habeant ab una fa- cultate ad aliam transeundi nisi satis in prae- eedenti sint instructi, Si quis minus idoneus -reperiatur et hebetis ingenii, a studio amo. veatur, vel admittatur tantum ad _ studium theologiae moralis (1698, 1733), quod anno absoivebatur, vel triennio ubi_ contessiones saccularium excipiebantur (1761). Facultas examina reparandi vel annum repetendi non dabatur. Remoti tamen ob indignitatem ite. rum, si emendati, admitti poterant cum li- centia secripta P, Generalis (1618, 1625). Praeter examina statuta pro transitu ab una ad aliam facultatem, Capitulum Generale an, 1633 iussit ut, curriculo studiorum expleto, examen praedicationis haberetur coram lecto.. ribus aliisque Patribus ad id deputatis a Ge. neralji Ministro super quaestionibus ex libris Sententiarum depromptis et exitus examinum iuramento subscriptus Ministro Generali trans- mitteretur. Exitus examinum exprimebatur per verba Optime, praeclare, sufficienter, in. sufficienter (Bullar. Cap., VIII, 273-74). Praecedentia statuta circa examina confir- mavit Cap. Gen. an. 1847 praecipiens ut ante studium philosophiae subeundum esset exa. men grammatices; ante studium theologiae examen philosophiae; ante studium sacrae elo- quentiae examen theologiae universae; his autem praesideret Minister Prov. cum suo Definitorio collegialiter unito. Hoe praescrip- tum legitur etiam in Constitutionibus novis- sime editis (art. 188); praeter tamen examina Wdeseripta, praxis ubique inolevit examinum annualium, quibus pariter subiiciuntur alumni disciplinarum inferiorum seu quinquennalis cursus gymnasialis anno 1908 introducti (cf. huius cursus programma in Monumenta ad Const., p. 51). Integro studiorum curricull expleto, iam ex statuto Capit. Gen. an. 1884 iuniores sa- cerdotes singulo quoque anno per quinquen- nium coram Provinciali Ministro aliisque doc- tis gravibusque Patribus examinari debent in diversis sacrarum scientiarum disciplinis an- tea designandis a Superiore Provinciali, nec- non de Regula Primi ac Tertii Ordinis, VY. BisiiocraPHIA a) Acta Superiorum Generalium BULLAR CaP., vill, 270... Decretum Min. Gen. (1757) de studiis ordinate et fructuose per- agendis; x 159, Schema _ reformationis studiorum in Ordine componit P, Ana- stasius Hartmann; Cfr. etiam dndex Gener. p. 803. VENANTIUS, Monum. ad Constit., cfr. Index p. 680 (Studia, Studentes). 10S. ANTON. A S. IOAN. IN PERSICETO, Acta quaedam S. Sedis et Min. Gen. de stu- diis S. Scripturae. Romae, 1925. SALVATORE DA OziERI, Regolamenti per gli studi dei Cappuccini. Palermo, 1854, Bari, 1856. ANALECTA CAP., 3 (1887) n. 102, 138: Com- mentaria in Ordinationes Capituli Gen. an. 1884 (quoad Studia); 17 (1901) p. 72- 1644 q <a
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz