BCCCAP00000000000000000001240
bus annis absolveretur, _quatuor annis (Monum. ad Const., p. 477). Studia (Studentes) 1642 praescriptum fuit ut studium philosophiae tri- studium theologiae _ Capitulum vero Gen. an, 1733 eloquentiam tur; seu rhetoricam docendam esse permisit vel per integrum annum post expletum septen- nium studiorum, vel per integrum annum post alterum annum philosophiae, theologiam autem moralem per integrum quartum theo- logiae annum (Monum. ad Const., p. 480). - Anno 1847 tempus sacrae eloquentiae impen- dendum Capitulum Gen. protraxit ad duos an- nos; ad unum tantum denuo perstrinxit Ca- pitulum Gen. an. 1884 (Monum. ad Const., p. 481). Capitulum demum an, 1887 decrevit ne aliquis admitteretur ad philosophiae stu- dium nisi prius humaniores litteras cum rheto_ rica didicisset et post cursum theologicum sa. cram eloquentiam per annum integrum le- gendam esse iussit. Anno 1908, triplici distinctione gymnasii, lycei et theologiae introducta, pro gymnasio tempus 5 annorum praescriptum fuit (pro- grammma pro gymnasio tunc statutum habetur in Monum. ad Const., p. 51); pro lyceo 3 anno. rum; pro theologia vero 4 annorum, firmo permanente statuto eloquentiae per integrum annum studendi post cursum_ theologicum. Huiusmodi praescriptio Constitusionibus an. 1909 inserta fuit. Hodiernae Constitutiones Generales prae- scribunt (art. 186) ut studium philosophiae eum scientiis affinibus tribus annis_perficia- cursus vero theologicus integro qua- driennio contineatur. Post autem quartum theologiae annum fere in omnibus Provinciis per integrum annum eloquentiae studetur et in aliquibus Provinciis introductus etiam est quartus philosophiae annus (ex. gr. in Pro- vinciis Venetiarzm et Apuliae}. Minister prae- terea Generalis Vigilius a Valstagna litteris -datis die 1 sept. 1932 (Analecta, 1932, p. 203) iussit ut nostrates ad Universitates admitti Possent tantum post ordinarium studiorum curriculum in Provincia expletum. Ill. SrupEentTes Ante studiorum institutionem concionatoribus tantum studium permittebatur; post institutio- nem studiorum, an. 1575 statutum est ut, per serutinium secretum, ii tantum clerici ad stu- dia promoverentur, qui, novitiatu expleto, per duos saltem annos virtutum exercitio studiis se dignos exhibuissent (in peculiari domo, quae, ut proprio loco dicitur, ab an. 1602 se- minarium noncupari coepit) optimoque ingenio praediti essent. Ceteri autem clerici ad_ stu- dia non idonei clerici et sacerdotes non stu- _dentes dicebantur atque per varias domus de- stinabantur ad opera varia obeunda, Studiorum domus simpliciter appellabatur studium provincia'e vel generale, Ad aliquod studium erigendum requirebatur idoneus lec- tor et non nimis exiguus numerus studentium, Capitulum Gen, an. 1747 monuit studium non esse erigendum quin constitui posset octo vel saltem sex studentibus (Analecia, 1892, pagi- nae 172-73). Si in a.iqua provincia lector ido- neus non inveniretur vel nimis exiguus esset numerus studentium, hos mittere oportebat ad aliquod studium provinciale vel generale extra propriam provinciam. Novissimae quoque Constitutiones (art. 183) similiter exigunt quod si in aliqua provincia studia rite instau- rata haberi nequeant, Minister Generalis huic defectui provideat, ad normam iuris, studen- tes potissimum mittendo ad recte ordinatam sedem studiorum alius provinciae. Olim promotio ad studia rigorosa admodum erat eo etiam fine ne lectores et concionato- res nimis multiplicarentur et ex eorumdem privilegiis damnum _ pateretur regularis ob- servantia (Bullar. Cap, VIII, 270 ss.). Post Ordinis restitutionem, prima medietate saeculi XIX, non iam admitti consueverunt clerici non studentes et proinde neque sacer- dotes non studentes, Capitulum demum Ge- nerale anni 1884 statuit, absque distinctione, ut post novitiatum clerici statim ad_ studia promoverentur (Analecta, 1886, p. 230). Ut aliquis clericali militiae adscriberetur olim solummodo requirebatur ut apposite le- gere noverit (Capit, Gen. an, 1549; Analecta, 1889, p. 74); anno 1726 Capit. Gen, statuit ut nemo ad statum clericalem reciperetur nisi bene lJatine loqui noverit; Capitulum tandem Gen. an.1884 similiter statu‘t quod nemo ad- mitteretur ad statum clericalem, nisi praemis- so examine praesertim de litteratura patria et lingua latina coram Ministro Provinciali vel duobus Patribus per M’nistrum Provincialem designandis. Haec regula viguit donec, an. 1931, statutum est a Definitorio Generali ut nemo ad novitiatum inter clericos admittere- tur n‘si expletis studiis gymnasialibus ¢Ana- lecta, 1931, p. 86). Ut aliquis ad studium admitteretur cum pri- mum studia publica instituta sunt, anno scili- cet 1564, nulla conditio determinata fuit a Capitulo Generali (Monumenta ad Const., p. 470); a Constitutionibus vero an. 1575 pro. mulgatis (cap. IX, p, 88) statutum invenitur ut ii tantum Fratres a Vicario Prov. et Defi- nitoribus vel a Vicario Generali promoveri possint quos invenerint caritate ferventes, mo- ribus optimos, humilis et sanctae conversatio- nis atque aptos ad d'scendum, Promotio au- tem fieri debet serutinio seereto et nemo ad studium logicae et philosophiae admitti debet, nisi, praeter optimos mores, fuerit professus a duobus annis. Clerici non tam moribus op- timi vel grossioris ingenii minime possunt ad studia promoveri, quod si iam promoti in- venti fuerint indigni vel inepti, statim a stu- digo removerdi sunt. Capitulum Gen. an. 1726 ut aliquis posset promoveri ad studium exigendum quoque statuit ut candidatus bene loqui sciret. Huius- modi praxis viguit donec, gymnasio intro- ducto, anno 1908 admitti consueverunt inter
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz