BCCCAP00000000000000000001240

tine redigitur, nomen vero loci originis in lingua vernacula ponitur. Sodales adhuc inter vivos non recensentur speciali articulo; ratione vero officii commemorantur ‘omnes Episcopi, Praefecti Apostolici (electi post Codicem I. C., 1918), Ministri et _ Procuratores Generales, Concionatores Apostolici et Postulatores Generales. Provinciae Ordinis, Commissariatus et Custodiae Provinciales tum praeteritae cum hodiernae tractantur sub eorum proprio nomine. Brevem cuiusque Provinciae notitiam historicam sequitur Index omnium Conventuum, Series Superiorum Provin- cialium, Index religiosorum eiusdem Provinciae, de quibus tractatur in Lexico sub eorum nomine, Bibliographia historica ac demum, si quae sunt, Opera edita ad usum Provinciae. Indicem seu Conspectum generalem omnium Provinciarum et Commis- sariatuum alphabetice, chronologice, geographice exaratum videsis sub unica voce Provinciae Ordinis. ; Missiones, quae Ordini nostro concreditae sunt vel fuerunt, necnon illae in qui- bus olim nostri sodales adlaborarunt, describuntur sub eorum nomine officiali aut magis noto. De singulis vero residentiis seu stationibus agere non potuimus, excep- tis nonnullis notabilioribus ac illis omnibus quae, ad normam Codicis I. C., in do- mos religiosas canonice erectae sunt. Cum agitur de aliqua Missione, saepe saepius praebentur nomina missionariorum, de quibus fit mentio specialis suo proprio loco. Indicem seu Prospectum generalem nostrarum M issionum vide sub hac eadem voce. Conventus ponuntur sub nomine loci ubi fundati sunt, et quidem in lingua ver- nacula. Intra parentheses saepe adiungitur forma latina (quamvis non numquam mendosa) prout invenitur in Bullario Capuccinorum aut in aliis fontibus. Attamen ab hac forma latina remittitur suo loco ad formam vulgarem, si valde ab ista discre- pat, v. gr. Hispalis, vide Sevilla; Complutum, vide Alcald ; Oenipons, vide Inns-_ bruck. Post nomen loci indicatur Provincia religiosa Ordinis, non vero provincia civilis; Annus, quem veluti fundationis indicamus, lato sensu intelligi debet, cum fontes non semper distinguant inter primam Fratrum in loco commorationem, aut solemnem crucis erectionem, aut primarii lapidis positionem, etc. Capuccinae Moniales, De singulis earum monasteriis, de quibus notitias habere potuimus, fit mentiosub nomine loci fundationis. Plurium monialium praestantio- rum hotiunculae inveniuntur sub earum nomine religioso; de quibusdam aliis vero remittitur ad monasterium ubi vixerunt et mortuae sunt. Sub articulo Capuccinae Moniales habetur index omnium monasteriorum et monialium quae in hoc Lexico recensentur. Capuccinae Tertiariae Claustrales. Elenchum earum monasteriorum, de qui- bus tractatur sub respectivo loci nomine, invenies sub verbo Capuccinae Tertiariae Claustrales. Capuccinae Tertiariae Regulares (et Capuccini Tertiarii Regulares). De variis Congregationibus seu Institutis Tertii Ordinis Regularis, tum virorum cum mulierum a Fratribus Capuccinis fundatis etc. tractatur sub eadem voce Capuccinae Tertiariae Regulares. Capuccini Tertiarii Regulares. Tertius Ordo Regularis. Sub hoc titulo recensentur omnes Congregationes et Instituta franciscana etc. in variis nationibus fundata, quae inde ab anno 1905 ea, gee so ith ade ail li eid ta is fata tls

RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz