BCCCAP00000000000000000001240
os municationis causa. Ordini atetes © Capuecinarum saghaynea sunt, bonorum Speedin et pelvilégionin com- _ Argumenta generalia. Praeter praefata sspubunte cesta: cihsbas olin sae ‘ tantur in hoc Lexico, quae plus minusve historiam Ordinis nostri respiciunt, vel quae aliquam relationein cum nostris sodalibus habuerunt. De his omnibus videatur infra Index rerum. Bibliographia quae singulis articulis ithess est, non tantum selectiores indicat. fontes et opera, sed quandoque etiam libros minoris momenti, praesertim in diversis linguis, ita ut quislibet saltem aliquod opus in bibliothecis vel minimis invenire pos- sit. Ordo, quem sequuti sumus in bibliographia exhibenda, hic est: primum Opera _generalia, Collectiones et Lexica notantur, quibus res magis minusve pertractantur; deinde opera quae eandem rem peculiariter spectant; demum Periodicae publicationes, ordine alphabetico digestae, quibus notitiae vel dissertationes continentur, quae saepe magni valoris sunt. Tandem animadvertendum est hanc bibliographiam per- tingere usque ad annum 1950. _ Editio operis. Animum non habuimus in hac primigenia editione, quoad nume- “rum exemplarium satis restricta, illustrationes et chartas geographicas adiungere; attamen sub finem cuiusque litterae, iuxta spatium remanens, consentaneum nobis videbatur aliquam imaginem apponere de quodam subiecto in illa littera tractato, Elenchum harum illustrationum inferius invenies. - Notamus, praeterea, typo- graphum non habuisse omnes apices seu accentus necessarios pro linguis slavicis, praesertim pro typis crassioribus. Hos et ceteros errores typographicos benevolus a lector suppleat atque corrigat. Ad finem voluminis indicamus aL ORE addenda et -menda maioris momenti. Gratias ex corde agimus imprimis cunctis collabovatoribus, ex omnibus fere pro- vinciis et commissariatibus, quorum nomina infra indicantur ; insuper illis omnibus confratribus Romae degentibus, qui consilio etc. nobis auxilium praestiterunt. Omnes vero lectores enixe rogamus ul omissiones, errores et defectus quos forte in opere reperient nobis humaniter patefacere velint, ut, Deo adiuvante, hoc Lexicon perfectius denuo con- ficere valeamus. Romae, ex Bibliotheca Collegii S. Laurentii, . die 28 septembris 1951., we hpeee
Made with FlippingBook
RkJQdWJsaXNoZXIy NDA3MTIz